라틴어 문장 검색

Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: "Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?".
아브라함은 얼굴을 땅에 대고 엎드려 웃으면서 마음속으로 생각하였다. ‘나이 백 살 된 자에게서 아이가 태어난다고? 그리고 아흔 살이 된 사라가 아이를 낳을 수 있단 말인가?’ (불가타 성경, 창세기, 17장17)
Maximas opimitates gaudio effertissimas Suis eris ille una mecum pariet gnatoque et patri;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 13:3)
nam tua gnata peperit, decumo mense post:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 10146)
illa illi dicit, eius se ex iniuria peperisse gnatam atque eam se servo ilico dedisse exponendam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 319)
sed si mecum occasionem opprimere hanc, quae obvenit, studet, maximas opimitates, gaudio exfertissimas suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri, adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii, nostro devincti beneficio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 218)
sin autem est ob eam rem iratus gnatus, Quod peperit uxor clam, id leve est;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 228)
Ego, quem Pierio mater enixa est iugo, In quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi Fecunda novies artium peperit chorum, Quamvis in ipsa paene natus sim schola Curamque habendi penitus corde eraserim Et laude invicta vitam in hanc incubuerim, Fastidiose tamen in coetum recipior.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.8)
nunc de Alcumena dudum quod dixi minus, hodie illa pariet filios geminos duos alter decumo post mense nascetur puer quam seminatust, alter mense septumo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 211)
qui cum dixisset quadam die nasci puerum, per quem Troia posset everti, pepererunt simul et Thymoetae uxor et Hecuba, quae Priami legitima erat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 322)
Natus es infelix , - ita di voluere - nec ulla Commoda nascenti stella levisve fuit . Non Venus affulsit , non illa Iuppiter hora , Lunaque non apto solque fuere loco , Nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes Quem peperit magno lucida Maia Iovi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 10:7)
Mulieri dixit: "Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui".
그리고 여자에게는 이렇게 말씀하셨다. “나는 네가 임신하여 커다란 고통을 겪게 하리라. 너는 괴로움 속에서 자식들을 낳으리라. 너는 네 남편을 갈망하고 그는 너의 주인이 되리라.” (불가타 성경, 창세기, 3장16)
Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: "Acquisivi virum per Dominum".
사람이 자기 아내 하와와 잠자리를 같이하니, 그 여자가 임신하여 카인을 낳고 이렇게 말하였다. “내가 주님의 도우심으로 남자 아이를 얻었다.” (불가타 성경, 창세기, 4장1)
Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.
그 여자는 다시 카인의 동생 아벨을 낳았는데, 아벨은 양치기가 되고 카인은 땅을 부치는 농부가 되었다. (불가타 성경, 창세기, 4장2)
Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch.
카인이 자기 아내와 잠자리를 같이하니, 그 여자가 임신하여 에녹을 낳았다. 카인은 성읍 하나를 세우고, 자기 아들의 이름을 따라 그 성읍의 이름을 에녹이라 하였다. (불가타 성경, 창세기, 4장17)
Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: "Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain".
아담이 다시 자기 아내와 잠자리를 같이하니, 그 여자가 아들을 낳고는, “카인이 아벨을 죽여 버려, 하느님께서 그 대신 다른 자식 하나를 나에게 세워 주셨구나.” 하면서 그 이름을 셋이라 하였다. (불가타 성경, 창세기, 4장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION