라틴어 문장 검색

Haec eum curantem et talia, commendabat externis nationibus fama, ut fortitudine, sobrietate, militaris rei scientia, virtutumque omnium incrementis excelsum, paulatimque progrediens, ambitum oppleverat mundi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 9:1)
praesertim si ista quam ad praebendum lactem adhibebitis, aut serva aut servilis est et, ut plerumque solet, externae et barbarae nationis est, si inproba, si informis, si inpudica, si temulenta est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 18:2)
"illi enim eiusdem nationis sunt, nos alienigenae et externi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:15)
postquam vero nationes in familiis habemus, quibus diversi ritus, externa sacra aut nulla sunt, conluviem istam non nisi metu coercueris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 44장8)
Et gentes plurimas praeter eas quas abunde perdomuit, sub iugum haec natio miserat, ita audax et ad pulveres Martios erudita, ni bellis civilibus externisque assidue vexarentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 83:4)
Caesaris furor atque Pompei urbem Italiam, gentes nationes, totum denique qua patebat imperium quodam quasi diluvio et inflammatione corripuit, adeo ut non recte tantum civile dicatur, ac ne sociale quidem, sed nec externum, sed potius commune quoddam
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 3:1)
Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
이들에게서 바닷가 민족들이 퍼져 나갔다. 이들이 지방과 각 언어와 씨족과 민족에 따라 본 야펫의 자손들이다. (불가타 성경, 창세기, 10장5)
Hae familiae filiorum Noe iuxta generationes et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.
이것이 민족 계보에 따라 본 노아 자손들의 씨족들이다. 홍수가 있은 뒤에, 이들에게서 민족들이 세상으로 갈라져 나갔다. (불가타 성경, 창세기, 10장32)
Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea".
나는 그에게 복을 내리겠다. 그리고 네가 그에게서 아들을 얻게 해 주겠다. 나는 복을 내려 사라가 여러 민족이 되게 하겠다. 여러 나라의 임금들도 그에게서 나올 것이다.” (불가타 성경, 창세기, 17장16)
cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
아브라함은 반드시 크고 강한 민족이 되고, 세상 모든 민족들이 그를 통하여 복을 받을 것이다. (불가타 성경, 창세기, 18장18)
Et serviant tibi populi, et adorent te nationes; esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Qui maledixerit tibi, sit maledictus; et, qui benedixerit tibi, sit benedictus! ".
뭇 민족이 너를 섬기고 뭇 겨레가 네 앞에 무릎을 꿇으리라. 너는 네 형제들의 지배자가 되고 네 어머니의 자식들은 네 앞에 무릎을 꿇으리라. 너를 저주하는 자는 저주를 받고 너에게 축복하는 자는 복을 받으리라.” (불가타 성경, 창세기, 27장29)
Dixitque ei: " Ego Deus omnipotens. Cresce et multiplicare; gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur.
하느님께서 그에게 다시 말씀하셨다. “나는 전능한 하느님이다. 자식을 많이 낳고 번성하여라. 너에게서 한 민족이, 아니 민족들의 무리가 생겨날 것이다. 네 몸에서 임금들이 나올 것이다. (불가타 성경, 창세기, 35장11)
Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo.
너희는 내가 너희에게 말한 모든 것을 명심해야 한다. 다른 신들의 이름을 찬미하여 불러서는 안 된다. 그것을 입 밖에 내어 들리게 해서는 안 된다.’ (불가타 성경, 탈출기, 23장13)
Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi viam tuam, ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos; respice quia populus tuus est natio haec ".
그러니 이제 제가 당신 눈에 든다면, 저에게 당신의 길을 가르쳐 주십시오. 그러면 제가 당신을 알고, 더욱 당신 눈에 들 수 있을 것입니다. 이 민족이 당신 백성이라는 것도 생각해 주십시오.” (불가타 성경, 탈출기, 33장13)
Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim haec fecerunt, et abominatus sum eas
너희는 내가 너희 앞에서 쫓아내려는 민족들의 풍속을 따라가서는 안 된다. 그들이 이런 짓들을 저질렀기 때문에 내가 그들을 역겨워하며, (불가타 성경, 레위기, 20장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION