라틴어 문장 검색

At illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones eius illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum eius, et esset nulla curatio.
그러나 그들은 하느님의 사자들을 조롱하고 그분의 말씀을 무시하였으며, 그분의 예언자들을 비웃었다. 그러다가 마침내 주님의 진노가 당신 백성을 향하여 타올라 구제할 길이 없게 되었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 36장16)
Ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat ad rectam cognitionem et prosperet curationem.
그들 역시 주님께 기도하여 자신들에게 올바른 진단과 생명을 구하기 위한 치유의 은혜를 베풀어 주시도록 청한다. (불가타 성경, 집회서, 38장14)
Numquid proiciens abiecisti Iudam, aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos, ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum, et tempus curationis, et ecce turbatio.
당신께서 완전히 유다를 버리셨습니까? 아니면 당신께서 시온을 지겨워하십니까? 어찌하여 당신께서는 회복할 수 없도록 저희를 치셨습니까? 평화를 바랐으나 좋은 일 하나 없고 회복할 때를 바랐으나 두려운 일뿐입니다. (불가타 성경, 예레미야서, 14장19)
Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex;
다른 민족들이 율법을 가지고 있지 않으면서도 본성에 따라 율법에서 요구하는 것을 실천하면, 율법을 가지고 있지 않은 그들이 자신들에게는 율법이 됩니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 2장14)
Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum.
하느님께서 교회 안에 세우신 이들은, 첫째가 사도들이고 둘째가 예언자들이며 셋째가 교사들입니다. 그다음은 기적을 일으키는 사람들, 그다음은 병을 고치는 은사, 도와주는 은사, 지도하는 은사, 여러 가지 신령한 언어를 말하는 은사를 받은 사람들입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 12장28)
Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur?
모두 병을 고치는 은사를 가질 수야 없지 않습니까? 모두 신령한 언어로 말할 수야 없지 않습니까? 모두 신령한 언어를 해석할 수야 없지 않습니까? (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 12장30)
Hi vero, velut irrationabilia animalia naturaliter genita in captionem et in corruptionem, in his, quae ignorant, blasphemantes, in corruptione sua et corrumpentur
그런데 그들은 잡혀 죽을 것으로 태어난 지각없는 짐승과 같아 자기들이 이해하지도 못하는 것을 모독하고 있으니, 짐승들이 멸망하는 것처럼 그들도 멸망할 것입니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 2장12)
Hi autem, quaecumque quidem ignorant, blasphemant; quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur.
저들은 자기들이 이해하지도 못하는 것들을 다 모독하지만, 지각없는 짐승처럼 누구나 본성으로 아는 것들, 바로 그것들로 멸망하고 맙니다. (불가타 성경, 유다 서간 1:10)
Ac primum de fide, quae naturaliter caeteris prior est, tanquam bonorum omnium fundamentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:5)
Omne quippe quod partibus constat, posterius est naturaliter his ex quibus constat, et quorum conventu perficitur, cum ex ipsis suum esse contrahat ex quibus est constitutum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:17)
Indagavi in litteris illis, multis modis dictum, quod sit Filius in forma Patris non rapinam arbitratus esse coaequalis Deo, quia naturaliter idipsum est. Sed quia "semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:15)
Omne quippe quod partibus constat, ipsis partibus ex quibus suum esse contrahit, naturaliter posterius dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:2)
Unde et substantiae quasi subsistantiae esse dictae sunt, et caeteris rebus, quae ei assistunt, non per se subsistunt, naturaliter priores sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:17)
et ita quaedam species cum suis generibus simul naturaliter existunt, ut nullatenus genus sine illis, sicut nec ipsae sine genere esse potuerint, sicut quantitas et unitas, vel numerus et binarius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:3)
Quod ad divinitatem pertinet, ratione perceperunt, quia hoc de Deo ratio naturaliter unumquemque edoceat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION