라틴어 문장 검색

Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum" ".
저희가 나리께 대답하였습니다. ‘저희에게 늙은 아버지가 있고, 그가 늘그막에 얻은 막내가 있습니다. 그 애 형은 죽고 그의 어머니 아들로는 그 애밖에 남지 않아, 아버지가 그 애를 사랑합니다.’ (불가타 성경, 창세기, 44장20)
Velitis, iubeatis, uti L. Valerius L. Titio tam iure legeque filius siet, quam si ex eo patre matreque familias eius natus esset, utique ei vitae necisque in eum potestas siet, uti patri endo filio est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 10:2)
alii in templo Apollinis dicunt aram fuisse inscriptam *π*α*τ*ρ*ι*ο*υ *α*π*ο*λ*λ*ω*ν*ο*σ ab hoc, quod Icadius, Apollinis et Lyciae nymphae filius, cum in adultam aetatem venisset, primo regionem in qua natus erat a matre Lyciam nominavit, deinde in ea urbem Apollini condidit, sortes et cortinam consecravit, et, ut illum patrem esse testaretur, Patara cognominavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3327)
natumque qui per aetatem matrem desiderare debuerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7442)
dicitur eo tempore matrem Pausaniae vixisse eamque iam magno natu, postquam de scelere filii comperit, in primis ad filium claudendum lapidem ad introitum aedis attulisse.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 3:1)
Mater suppliciter rogat Barbatum ut videat natum quam primum suum;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mercurius et duae mulieres: De eodem alia fabella.6)
Pater noster honestis parentibus natus - qui enim aliter condicionem matris nostrae habere potuisset, si tantum ingenuus fuisset?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 1:5)
Argivos enim fuisse Orestem et Alcmeonem matricidas, Thebis Oedipum natum, qui, cum patrem suum interfecisset, ex matre liberos procreasset:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 2:1)
Natus apud Tuscos in Massa Veternensi patre Constantio, Constantini fratre imperatoris, matreque Galla, sorore Rufini et Cerealis, quos trabeae consulares nobilitarunt, et praefecturae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 27:2)
quae si omnia palam et dilucide ostendero, tunc denique te, Claudi Maxime, et omnis qui adsunt contestabor puerum illum Sicinium Pudentem priuignum meum, cuius obtentu et uoluntate a patruo eius accusor, nuperrime curae meae ereptum, postquam frater eius Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum obiit, atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum, non mea culpa, desertis liberalibus studiis ac repudiata omni disciplina, scelestis accusationis huius rudimentis patruo Aemiliano potius quam fratri Pontiano similem futurum.
(아풀레이우스, 변명 26:9)
quod usu memoria patrum venit, ut paterfamilias, qui ex Hispania Romam venisset, cum uxorem praegnantem in provincia reliquisset, Romae alteram duxisset neque nuntium priori remisisset, mortuusque esset intestato et ex utraque filius natus esset, mediocrisne res in contentionem adducta est, cum quaereretur de duobus civium capitibus et de puero, qui ex posteriore natus erat, et de eius matre, quae, si iudicaretur certis quibusdam verbis, non novis nuptiis fieri cum superiore divortium, in concubinae locum duceretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 183:4)
Nam iam adulescente altero, matre eius amissa, ipse quoque iam multum senex, Saloni clientis sui filiam virginem duxit in matrimonium, ex qua natus est ei M. Cato Salonianus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 9:1)
scribsit autem heredes tam hoc testamento quam priore, quod lectum est, matrem cum fratre, cui, ut uides, admodum puero eandem illam filiae suae machinam Rufinus admouet ac mulierem aliquam multo natu maiorem, nuperrime uxorem fratris, misero puero obicit et obsternit.
(아풀레이우스, 변명 95:8)
Quibus ideo iam silentibus, ipse cum Maximo et Prisco philosophis super animorum sublimitate perplexius disputans, hiante latius suffossi lateris vulnere, et spiritum tumore cohibente venarum, epota gelida aqua quam petiit, medio noctis horrore, vita facilius est absolutus, anno aetatis altero et tricensimo, natus apud Constantinopolim, a pueritia usque parentis obitu destitutus Constanti, quem post fratris Constantini excessum, inter complures alios turba consumpsit imperii successorum, et Basilina matre iam inde a maioribus nobili.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 22:1)
Mercurius unus Caelo patre Die matre natus, cuius obscenius excitata natura traditur quod aspectu Proserpinae commotus sit, alter Valentis et Phoronidis filius is qui sub terris habetur idem Trophonius, tertius Iove tertio natus et Maia, ex quo et Penelopa Pana natum ferunt, quartus Nilo patre, quem Aegyptii nefas habent nominare, quintus quem colunt Pheneatae, qui Argum dicitur interemisse ob eamque causam Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges et litteras tradidisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 56:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION