라틴어 문장 검색

II. At praedicta orientalis pars cum aliis tum eo nobilis habetur, quod aquis pene undique alluitur, quoniam a subsolano et euro cingitur oceano, ab aquilone vero immensarum paludum uligine, quae exorientes propter aequalitatem terrae a meditullio ferme totius Britanniae per centum et eo amplius milia cum maximis fluminibus descendunt in mare.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:1)
Quomodo forma suo gaudens requiescit in esse, Nec uarios fluctus subiecti naufraga querit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:3)
Nauta tamen tremebundus adhuc post equoris estum Terrenos timet insultus, ne tutus in undis Naufragus in terra pereat, ne liuor in illum Seuiat aut morsus detractio figat in illo Qui iam scribendi studium pondusque laboris Exhausit, proprio concludens fine laborem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 22:3)
In planctum plausus, in lacrymosa jocos, Cum sua naturam video secreta silere, Cum Veneris monstro naufraga turba perit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:2)
Jam dives, divitiarum naufragus in profundo, hydropicae sitis incendiis sitit opes, et in medio ipsarum positus Tantalizat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:10)
Nunc pestes, ignes recolit, nunc concipit iras Oceani, soloque metu jam naufragus exstat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:11)
O sola humanae tenebrositatis luminaria, occidentis mundi sidera matutina, naufragorum tabulae speciales, Portus [0475D] mundialium fluctuum singulares!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:2)
Ut ait Seneca in epistolis suis, "Magnaquidem laus est, naufrago manum porrigere, erranti viam monstrare, et esurientipanem suum dividere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 53:5)
"Magna laus est naufrago manum porrigere, eranti viam mostrare, cum esuriente panem suumdividere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 6:4)
nec quasi naufragos in lucem projicit, sed suffulsit et viribus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:5)
Horum adventum praedocti speculationibus fidis, rectores militum tessera data sollemni, armatos omnes celeri eduxere procursu, et agiliter praeterito Calycadni fluminis ponte, cuius undarum magnitudo murorum alluit turres, in speciem locavere pugnandi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 15:1)
Et a latere quidem australi, Tyrrheno alluitur et Gallico mari;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 2:1)
Atque ut lateret stationarios milites, fundum in Iaspide (qui locus Tigridis fluentis adluitur,) pretio non magno mercatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 3:1)
In Augustamnica Pelusium est oppidum nobile, quod Peleus Achillis pater dicitur condidisse, lustrari deorum monitu iussus in lacu, qui eiusdem civitatis alluit moenia, cum post interfectum fratrem nomine Phocum, horrendis furiarum imaginibus raptaretur, et Cassium, ubi Pompei sepulcrum est Magni, et Ostracine et Rhinocorura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 3:1)
Interius vero pergenti occurrunt Hyrcani, quos eiusdem nominis alluit mare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION