라틴어 문장 검색

Currus pharaonis et exercitum eius proiecit in mare; electi bellatores eius submersi sunt in mari Rubro.
파라오의 병거와 군대를 바다에 내던지시니 그 빼어난 군관들이 갈대 바다에 빠졌네. (불가타 성경, 탈출기, 15장4)
Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
그러나 당신께서 바람을 일으키시니 바다가 그들을 덮쳤습니다. 그들은 거센 물 속에 납덩이처럼 내려앉았습니다. (불가타 성경, 탈출기, 15장10)
et dices: "Sic submergetur Babylon et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam, et dissolvetur" ". Hucusque verba Ieremiae.
그러고 나서 이렇게 말하시오. ‘바빌론도 내가 그에게 내릴 재앙 탓에, 이처럼 가라앉아 다시는 떠오르지 않을 것이다. 그들이 지쳐 버릴 것이다.’” 여기까지가 예레미야의 말이다. 부록 (불가타 성경, 예레미야서, 51장64)
Nam marinis angustiis exposita navis et aquarum subiugata procellis, licet iucundus sit ventus exortus, si sine instructo reperiatur gubernatore atque remige, inter ipsa ventorum prospera modica quidem aura submergitur et ad ima decurrit aquarum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 7:10)
medium vero pontis residebat in aqua et saepius vacillando procellarum videbatur unda submersum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:5)
Ex altera vero fluminis parte quidam stabat immensae magnitudinis homo, qui, quum vidisset pontanum a Britone superari et eundem Britonem pontis transitum cerneret ascendisse, pontem [scilicet] aureum tanta coepit fortitudine agitare quod saepissime sub aquis non poterat apparere submersus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:11)
Quomodo forma suo gaudens requiescit in esse, Nec uarios fluctus subiecti naufraga querit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:3)
Nauta tamen tremebundus adhuc post equoris estum Terrenos timet insultus, ne tutus in undis Naufragus in terra pereat, ne liuor in illum Seuiat aut morsus detractio figat in illo Qui iam scribendi studium pondusque laboris Exhausit, proprio concludens fine laborem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 22:3)
In planctum plausus, in lacrymosa jocos, Cum sua naturam video secreta silere, Cum Veneris monstro naufraga turba perit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:2)
In eadem mensa terrestre animal piperis inundatione submergitur, [0463C] piscis natat in pipere, avis ejusdem viscositate ligatur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:8)
Jam dives, divitiarum naufragus in profundo, hydropicae sitis incendiis sitit opes, et in medio ipsarum positus Tantalizat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:10)
Nunc pestes, ignes recolit, nunc concipit iras Oceani, soloque metu jam naufragus exstat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:11)
O sola humanae tenebrositatis luminaria, occidentis mundi sidera matutina, naufragorum tabulae speciales, Portus [0475D] mundialium fluctuum singulares!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:2)
Qui illico septem ratibus invecti, septem naviculas Pincenariorum submerserunt cum inhabitantibus, septem tantum vivos captivantes, quos in praesentiam Petri adductos ex praecepto illius trucidaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:12)
- Fideles, in ultionem suorum consurgentes, post mutuam caedem partim gladiis consumpti, partim in flumine submersi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 87:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION