라틴어 문장 검색

Divitiae tuae et thesauri tui et multiplices merces tuae, nautae tui et gubernatores tui, resarcientes rimas tuas et commutantes merces tuas, omnes quoque viri bellatores tui, qui sunt in te, cum universa multitudine tua, quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae.
그리하여 너의 재물과 상품과 물품 너의 선원들과 키잡이들 너의 틈을 메우는 수선공들과 너의 물품 상인들 네 안에 있던 모든 전사들 네 안에 모여 있던 모든 사람이 네 파멸의 날에 바다 한가운데로 빠져 든다. (불가타 성경, 에제키엘서, 27장27)
Et descendent de navibus suis omnes, qui tenebant remum; nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt.
노를 젓는 이들이 모두 배에서 내리고 선원들과 바다의 키잡이들이 모두 뭍으로 올라서서 (불가타 성경, 에제키엘서, 27장29)
quoniam una hora desolatae sunt tantae divitiae! ". Et omnis gubernator et omnis, qui in locum navigat, et nautae et, quotquot maria operantur, longe steterunt
그토록 많던 재물이 삽시간에 사라져 버렸구나.’ 모든 선장과 선객과 선원과 바다에서 일하는 사람들도 다 멀찍이 서서, (불가타 성경, 요한 묵시록, 18장17)
Quibus de rebus Caesar a Crasso certior factus, quod ipse aberat longius, naves interim longas aedificari in flumine Ligeri, quod influit in Oceanum, remiges ex provincia institui, nautas gubernatoresque comparari iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 9장1)
His aliquantum itineris progressis, cum iam extremi essent in prospectu, equites a Quinto Atrio ad Caesarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte maxima coorta tempestate prope omnes naves adflictas atque in litore eiectas esse, quod neque ancorae funesque subsisterent, neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 10장2)
gubernatores nautaeque conquisiti, qui in praedatoriis fuissent navibus, atque omnes in custodiam coniecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 334:1)
ac subinde Alexandrina nauis Dertosam appulit armis onusta, sine gubernatore, sine nauta aut uectore ullo, ut nemini dubium esset iustum piumque et fauentibus diis bellum suscipi:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 4:2)
namque cursum gubernatores, cum obliquo flumine inpellerentur, regere non poterant, vacillantesque milites et, ne excuterentur, solliciti nautarum ministeria turbaverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 7:2)
Sed tamen ille solus divino fultus adminiculo susceptum semel regni gubernaculum, veluti gubernator praecipuus, navem suam multis opibus refertam ad desideratum ac tutum patriae suae portum, quamvis cunctus propemodum lassis suis nautis, perducere contendit, haud aliter titubare ac vacillare, quamvis inter fluctivagos ac multimodos praesentis vitae turbines, non sinebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:12)
Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves et nautas gnaros maris; et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem Salomonem.
그때에 히람이 자기 종들을 시켜 상선대와 바다에 익숙한 종들을 솔로몬에게 보내니, 그들이 솔로몬의 종들과 함께 오피르로 가서 금 사백오십 탈렌트를 실어 와 솔로몬 임금에게 바쳤다. (불가타 성경, 역대기 하권, 8장18)
Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui; sapientes tui, Tyre, facti sunt nautae tui.
시돈과 아르왓 주민들이 너의 노를 저었고 티로야, 너에게는 기술자들이 있어 그들이 너의 키잡이였으며 (불가타 성경, 에제키엘서, 27장8)
Senes Gibli et prudentes eius fuerunt in te, ut sarcirent rimas tuas. Omnes naves maris et nautae earum fuerunt in te, ut mercarentur merces tuas.
또 네 안에 머무르는 그발의 원로들과 기술자들이 너의 틈을 메우는 수선공들이었다. 바다의 모든 배와 선원들이 너에게 와서 물품들을 거래하였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 27장9)
A sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur litora.
네 키잡이들이 울부짖는 소리에 바닷가 땅이 뒤흔들린다. (불가타 성경, 에제키엘서, 27장28)
Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat quam his, quae a Paulo dicebantur.
그러나 백인대장은 바오로가 한 말보다 항해사와 선주를 더 믿었다. (불가타 성경, 사도행전, 27장11)
Sed posteaquam quarta decima nox supervenit, cum ferremur in Hadria, circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem.
우리가 아드리아 바다에서 떠밀려 다닌 지 열나흘째 밤이 되었을 때였다. 자정 무렵에 선원들은 배가 육지에 다가간다는 느낌을 받았다. (불가타 성경, 사도행전, 27장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION