라틴어 문장 검색

Et fornicata es in filiis Assyriorum, eo quod necdum fueris expleta; et, postquam fornicata es, nec sic es satiata.
그러고도 너는 성이 차지 않아 아시리아 사람들과 불륜을 저질렀다. 그들과 불륜을 저지르고도 성이 차지 않자, (불가타 성경, 에제키엘서, 16장28)
Corcyram, quam primam Graeciae civitatium adiit, cum venisset, percunctatus de statu belli - necdum enim omnia in Graecia perpacata erant - et ubi classis Romana esset, postquam audivit circa Thermopylarum saltum in statione consulem ac regem esse, classem Piraei stare, maturandum ratus omnium rerum causa, pergit protinus navigare Peloponnesum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 470:1)
at postquam aemulos eius nihil vidi amplius quam silere, atque eos maxume, qui fidem fovent Arianorum, neque quippiam nominato, licet necdum nostrae professions, inlicitum opponi, animum adverti exactissimum virum posse censeri, de quo civis malus loqui, bonus tacere non posset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 3:2)
Postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit, luminis effossi fluidum lavit inde cruorem, dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 27:4)
POSTQUAM ergo Caedualla regno potitus est Geuissorum, cepit et insulam Uectam, quae eatenus erat tota idolatriae dedita, ac stragica caede omnes indigenas exterminare, ac suae prouinciae homines pro his substituere contendit, uoto se obligans, quamuis necdum regeneratus, ut ferunt, in Christo, quia, si cepisset insulam, quartam partem eius simul et praedae Domino daret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI].2)
Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias.
셋을 낳은 다음, 아담은 팔백 년을 살면서 아들딸들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장4)
Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias.
에노스를 낳은 다음, 셋은 팔백칠 년을 살면서 아들딸들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장7)
Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.
케난을 낳은 다음, 에노스는 팔백십오 년을 살면서 아들딸들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장10)
Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias.
마할랄엘을 낳은 다음, 케난은 팔백사십 년을 살면서 아들딸들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장13)
Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias.
예렛을 낳은 다음, 마할랄엘은 팔백삼십 년을 살면서 아들딸들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장16)
Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias.
에녹을 낳은 다음, 예렛은 팔백 년을 살면서 아들딸들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장19)
Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias.
므투셀라를 낳은 다음, 에녹은 삼백 년을 하느님과 함께 살아가면서 아들딸들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장22)
Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias.
라멕을 낳은 다음, 므투셀라는 칠백팔십이 년을 살면서 아들딸들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장26)
Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias.
노아를 낳은 다음, 라멕은 오백구십오 년을 살면서 아들딸들을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장30)
Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi.
하느님의 아들들이 사람의 딸들과 한자리에 들어 그들에게서 자식이 태어나던 그때와 그 뒤에도 세상에는 나필족이 있었는데, 그들은 옛날의 용사들로서 이름난 장사들이었다. (불가타 성경, 창세기, 6장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION