라틴어 문장 검색

fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis secretis, ubi tura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse crediderim, quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur ac vi tempestatum in adversa litora exundant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 7:1)
adice quod poetis, si modo dignum aliquid elaborare et efficere velint, relinquenda conversatio amicorum et iucunditas urbis, deserenda cetera officia utque ipsi dicunt, in nemora et lucos, id est in solitudinem secedendum est.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 6:1)
lucos ac nemora consecrant deorumque nominibus appellant secretum illud, quod sola reverentia vident.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 9장 3:2)
publice aluntur isdem nemoribus ac lucis, candidi et nullo mortali opere contacti;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 4:1)
Itaque poemata quiescunt, quae tu inter nemora et lucos commodissime perfici putas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 10 2:4)
lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu celat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권488)
arma nisi dantur mihi, aut omne Pindi Thracis excidam nemus Bacchique lucos et Cithaeronis iuga mecum cremabo, aut tota cum domibus suis dominisque tecta, cum deis templa omnibus Thebana supra corpus excipiam meum atque urbe versa condar, et, si fortibus leve pondus umeris moenia immissa incident septemque opertus non satis portis premar, onus omne media parte quod mundi sedet dirimitque superos, in meum vertam caput.
(세네카, Hercules Furens 19:15)
claudite Elysium mihi quaecumque fidae coniuges nemoris sacri lucos tenetis;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:42)
Nemora vero et luci et secretum ipsum, quod Aper increpabat, tantam mihi adferunt voluptatem, ut inter praecipuos carminum fructus numerem, quod non in strepitu nec sedente ante ostium litigatore nec inter sordes ac lacrimas reorum componuntur, sed secedit animus in loca pura atque innocentia fruiturque sedibus sacris.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 1:1)
Nemora quoque et lucos sacros non caedunt modo, sed etiam extirpant, ut vasta solitudo et sterilis humus exustis etiam radicibus linqueretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 40:1)
Nemora alta remotis Incolitis lucis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:34)
interest autem inter nemus et silvam et lucum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3106)
et hoc ideo, quia, ut diximus, he- roum animae habitant vel in fontibus vel in nemoribus, ut "lucis habitamus opacis riparumque toros et prata recentia rivis incolimus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 403)
Talis amor Daphnin, qualis cum fessa iuvencum Per nemora atque altos quaerendo bucula lucos Propter aquae rivum viridi procumbit in ulva Perdita, nec serae meminit decedere nocti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 20:1)
Ille etiam Cereale nemus violasse securi dicitur et lucos ferro temerasse vetustos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 76:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION