라틴어 문장 검색

Fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes, qui fuerunt ante eum;
오므리는 주님의 눈에 거슬리는 악한 짓을 저질렀는데, 그 이전의 어떤 임금보다 더 악한 짓을 하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 16장25)
- De centum millibus Turcorum, qui filium Brodoan, principis Alapiae, obsidem nequiter jugulaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 77:3)
Nam omnia pene totius suae regionis iudicia, quae in absentia sua fiebant, sagaciter investigabat, qualia fierent, iusta aut etiam iniusta, aut vero si aliquam in illis iudiciis iniquitatem intelligere posset, leniter utens suatim illos ipsos iudices, aut per se ipsum aut per alios suos fideles quoslibet interrogabat, quare tam nequiter iudicassent, utrum per ignorantiam aut propter aliam quamlibet malevolentiam, id est utrum pro aliquorum amore vel timore aut aliorum odio aut etiam pro alicuius pecuniae cupiditate.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:6)
Qui de victu atque cultu populi Romani scripserunt mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemias egisse, hoc est vino semper, quod temetum prisca lingua appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis osculum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 2:1)
Das nummos, accipis uuam,pullos, oua, cadum temeti;
(호라티우스의 두번째 편지, 284)
sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui de Corcyraea temetum duxerat urna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV10)
] Quia temeti nihil adlatum video.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 2:3)
nequiter!
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXVII5)
nam apud veteres 'pulverulenta' dicebantur, sicut vinolentum dicimus qui vino plenus est, et temulentum qui temeto plenus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4632)
quod autem ait Plautus in Aulularia, cuius illi utuntur exemplo, "Cererin nuptias facturi estis, qui sine temeto huc advenitis?"
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3444)
ille porro [male] prave, nequiter, turpiter cenabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 33:11)
carent temeto omnes mulieres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 15:10)
aderit temperantia, quae est eadem moderatio, a me quidem paulo ante appellata frugalitas, quae te turpiter et nequiter facere nihil patietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 36:5)
quis mane sumptis nequiter non erubescit poculis, cum fit libido temperans, astumque nugator sapit?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus9)
gens insolenti praepotens iactantia pollebat olim, quam fluentem nequiter corrupta vulgo solverat lascivia, et inde bruto contumax fastidio cultum superni neglegebat numinis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium20)

SEARCH

MENU NAVIGATION