라틴어 문장 검색

aquila enimuero cum se nubium tenus altissime sublimauit euecta alis totum istud spatium, qua pluitur et ninguitur, ultra quod cacumen nec fulmini nec fulguri locus est, in ipso, ut ita dixerim, solo aetheris et fastigio hiemis - cum igitur eo sese aquila extulit, nutu clementi laeuorsum uel dextrorsum tanta mole corporis labitur, uelificatas alas quo libuit aduertens modico caudae gubernaculo, inde cuncta despiciens ibidem pinnarum eminens indefessa remigia ac paulisper cunctabundo uolatu paene eodem loco pendula circumtuetur et quaerit, quorsus potissimum in praedam superne sese ruat fulminis uicem, de caelo inprouisa simul campis pecua simul montibus feras simul homines urbibus uno optutu sub eodem impetu cernens, unde rostro transfodiat, unde unguibus inuncet uel agnum incuriosum uel leporem meticulosum uel quodcunque esui animatum uel laniatui fors obtulit.
(아풀레이우스, 플로리다 2:14)
ergo cum primum magnas invecta per urbis munificat tacita mortalis muta salute, aere atque argento sternunt iter omne viarum largifica stipe ditantes ninguntque rosarum floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:14)
sed verbum 'ninguit' non hinc venit, sed ab eo quod est 'haec ninguis' et 'hae ningues':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2502)
'ninguit' autem prima persona caret et secunda, quia non est in nostro arbitrio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2504)
'gilvus' autem est melinus color.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 825)
et gilvo spadix phoe- nicius est, quales sunt fructus palmarum, neque satis diluti coloris, neque nimium pressi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 8210)
Honesti spadices glaucique, color deterrimus albis et gilvo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 3:6)
Interea toto non setius aere ninguit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:8)
multi ita legunt 'albis et gilvo', ut non album vel gilvum, sed albogilvum vituperet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 826)
nam ille sine dubio displicet, qui ex albo et gilvo constat, ut sit unum 'albis et gilvo':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 8212)

SEARCH

MENU NAVIGATION