라틴어 문장 검색

et apprehendit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova derelicta, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam aut aperiret os et ganniret ".
내 손이 민족들의 재물을 새 둥지인 양 움켜잡고, 버려진 알들을 거두어들이듯 내가 온 세상을 거두어들였지만 날개를 치거나 입을 열거나 재잘거리는 자가 없었다.” (불가타 성경, 이사야서, 10장14)
Quo ille verbo tamquam telo perculsus, actus eius ut sagax bestia rimabatur, genuino percunctando sermone quos noscitabat, ubinam ille esset (verbi gratia) honore suos antecellens et nomine, vel ille dives, aut alius ordinis primus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 10:1)
"Haec illa verbosa et satis coriosa avis in auribus Veneris, filii lacerans existimationem, ganniebat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권221)
Quaeso autem te, cum bona venia dicas mihi quibus nos uti posse argumentis existimas, ut esse te philosophum noscitemus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 6:1)
Visa animi, quas φαντασίασ philosophi appellant, quibus mens hominis prima statim specie accidentis ad animum rei pellitur, non voluntatis sunt neque arbitrariae, sed vi quadam sua inferunt sese hominibus noscitanda;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 16:2)
sed primo impetu caesi disiectique montani, ut quibus temere collectis, non castra, non ducem noscitantibus, neque in victoria decus esset neque in fuga flagitium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장10)
Inter hos Atizyes et Rheomithres et Sabaces, praetor Aegypti, magnorum exercituum praefecti, noscitabantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 12:1)
Deinde momento temporis repressus est imber, ceterum adeo spissae intendere se nubes, ut conderent lucem vixque conloquentium inter ipsos facies noscitarentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 28:1)
sit suo similis patri Manlio et facile insciis noscitetur ab omnibus et pudicitiam suae matris indicet ore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6181)
nunc quod gannit et obloquitur, non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, irata est:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 835)
chironomon Ledam molli saltante Bathyllo Tuccia vesicae non imperat, Apula gannit sicut in amplexu subito et miserabile longum;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI29)
alii parentes alii liberos alii coniuges vocibus requirebant, vocibus noscitabant;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 14:3)
nunc favent panno, pannum amant, et si in ipso cursu medioque certamine hic color illuc ille huc transferatur, studium favorque transibit, et repente agitatores illos equos illos, quos procul noscitant, quorum clamitant nomina relinquent.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 6 2:3)
An si Demosthenes iure laetatus est, quod illum anus Attica ita noscitavit:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 5:2)
Quid ille gannit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 255)

SEARCH

MENU NAVIGATION