라틴어 문장 검색

ubi Romam venire eos nuntiatum est, Carthaloni obviam lictor missus qui dictatoris verbis denuntiaret ut ante noctem excederet finibus Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 696:1)
Gulussam placere extemplo in Numidiam proficisci et nuntiare patri ut de iis de quibus Carthaginienses querantur legatos quam primum ad senatum mittat denuntietque Carthaginiensibus, ut ad disceptandum veniant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 246:1)
itaque extemplo et ad tyrannum legatos miserunt, qui admonerent foederis Romani denuntiarentque ne pacem quam tantopere petisset turbaret, et auxilia ad Gytheum, quod iam oppugnabatur ab tyranno, et Romam qui ea nuntiarent legatos miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 142:2)
Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
그때 가나안의 조상 함이 자기 아버지의 알몸을 보고, 밖에 있는 두 형제에게 알렸다. (불가타 성경, 창세기, 9장22)
Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant foedus cum Abram.
그곳에서 도망쳐 나온 사람 하나가 히브리인 아브람에게 와서 이 일을 알렸다. 아브람은 그때 아모리족 마므레의 참나무들 곁에 머물고 있었다. 마므레는 에스콜과 형제간이었고 아네르와도 형제간이었는데, 이들은 아브람과 동맹을 맺은 사람들이었다. (불가타 성경, 창세기, 14장13)
His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo:
이런 일들이 있은 뒤, 밀카도 아브라함의 아우 나호르에게 아들들을 낳아 주었다는 소식이 아브라함에게 전해졌다. (불가타 성경, 창세기, 22장20)
Cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia, quae evenerant.
그 소녀는 달려가서 어머니 집 식구들에게 이 일을 알렸다. (불가타 성경, 창세기, 24장28)
Nuntiata sunt Rebeccae verba Esau filii eius maioris, quae mittens et vocans Iacob filium suum minorem dixit ad eum: " Ecce, Esau frater tuus minatur, ut occidat te.
레베카는 큰아들 에사우가 한 말을 전해 듣고는, 사람을 보내어 작은아들 야곱을 불러 놓고 그에게 말하였다. “얘야, 너의 형 에사우가 너를 죽여서 원한을 풀려고 한다. (불가타 성경, 창세기, 27장42)
et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At illa festinans nuntiavit patri suo.
그리고 야곱은 라헬에게 자기가 그 아버지의 혈육이고 레베카의 아들임을 밝혔다. 라헬은 달려가서 아버지에게 이 사실을 알렸다. (불가타 성경, 창세기, 29장12)
nuntiatum est Laban die tertio quod fugisset Iacob.
야곱이 달아났다는 소식이 사흘 만에 라반에게 전해졌다. (불가타 성경, 창세기, 31장22)
Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnam ad tondendas oves.
타마르는 “너의 시아버지가 자기 양들의 털을 깎으러 팀나로 올라간다.”는 말을 전해 듣고는, (불가타 성경, 창세기, 38장13)
Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes: " Fornicata est Thamar nurus tua et gravida est ex fornicatione ". Dixitque Iudas: " Producite eam, ut comburatur ".
석 달쯤 지난 뒤, 유다는 “그대의 며느리 타마르가 창녀 노릇을 했다네. 더군다나 창녀질을 하다 임신까지 했다네.” 하는 말을 전해 들었다. 유다가 명령하였다. “그를 끌어내어 화형에 처하여라.” (불가타 성경, 창세기, 38장24)
Respondit Iudas: " Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi dicens: "Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum".
그러자 유다가 그에게 말하였다. “그 사람이 저희에게 엄중히 경고하면서, ‘너희 아우와 함께 오지 않으면, 너희는 내 얼굴을 볼 수 없다.’고 하였습니다. (불가타 성경, 창세기, 43장3)
sin autem non vis, non ibimus. Vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis dicens: "Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo" ".
그러나 그 아이를 보내시지 않으면, 저희는 내려가지 못합니다. ‘너희 아우와 함께 오지 않으면, 너희는 내 얼굴을 볼 수 없다.’고 그 사람이 말하였기 때문입니다.” (불가타 성경, 창세기, 43장5)
Nuntiate patri meo universam gloriam meam in Aegypto et cuncta, quae vidistis. Festinate et adducite eum ad me ".
내가 이집트에서 누리는 이 영화와 그 밖에 무엇이든 본 대로 다 아버지께 말씀드리십시오. 서둘러 아버지를 모시고 이곳으로 내려오십시오.” (불가타 성경, 창세기, 45장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION