라틴어 문장 검색

Reliqua vero gestorum Achab et universa, quae fecit, et domus eburnea, quam aedificavit, cunctaeque urbes, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
아합의 나머지 행적과 그가 한 모든 일, 그가 세운 상아 궁과 그가 세운 모든 성읍에 관한 것은 이스라엘 임금들의 실록에 쓰여 있지 않은가? (불가타 성경, 열왕기 상권, 22장39)
Fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo;
임금은 상아로 큰 왕좌를 만들고 그것을 순금으로 입혔다. (불가타 성경, 역대기 하권, 9장17)
Myrrha et aloe et casia omnia vestimenta tua e domibus eburneis chordae delectant te.
몰약과 침향과 계피로 당신 옷들이 모두 향기로우며 상아궁에서 흘러나오는 현악 소리가 당신을 즐겁게 합니다. (불가타 성경, 시편, 45장9)
Manus illius tornatiles aureae, plenae hyacinthis; venter eius opus eburneum distinctum sapphiris.
그이의 팔은 보석 박힌 금방망이. 그이의 몸통은 청옥으로 덮인 상아 조각이랍니다. (불가타 성경, 아가, 5장14)
collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt ad portam Bathrabbim; nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.
그대의 목은 상아탑, 그대의 두 눈은 헤스본의 밧 라삠 성문 가에 있는 못, 그대의 코는 다마스쿠스 쪽을 살피는 레바논 탑과 같구려. (불가타 성경, 아가, 7장5)
filii Rhodi negotiatores tui; insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos et ebenina reddiderunt tibi ut tributum.
드단 사람들도 너와 장사를 하였고, 또한 많은 섬이 너의 중개상으로 일하면서, 그 대가로 너에게 상아와 흑단을 지불하였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 27장15)
Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
임금이 손님들을 둘러보려고 들어왔다가, 혼인 예복을 입지 않은 사람 하나를 보고, (불가타 성경, 마태오 복음서, 22장11)
et ait illi: "Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?". At ille obmutuit.
‘친구여, 그대는 혼인 예복도 갖추지 않고 어떻게 여기 들어왔나?’ 하고 물으니, 그는 아무 말도 하지 못하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 22장12)
" Addebat denique ipsa et quam periculosum mihi esset eam reducere, et quam sibi carius /f.7vb/ existeret mihique honestius amicam dici quam uxorem ut me ei sola gratia conservaret, non vis aliqua vinculi nuptialis constringeret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:28)
et, post paucos dies, nocte secretis orationum vigiliis in quadam ecclesia celebratis, ibidem, summo mane, avunculo eius atque quibusdam nostris vel ipsius amicis assistentibus, nuptiali benedictione confederamur;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 4:2)
Sed quum sciam inter virum et uxorem posse nullatenus esse amorem, Campaniae hoc comitissae sententia roborante, et in hac vita nullum posse fieri bonum, nisi illud ex amore originis sumpserit incrementa, non immerito extra nuptialia mihi foedera postulare cogor amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:3)
"Si aliqui fuerint qualicunque nuptiali foedere copulati et postmodum quocunque modo reperiantur esse divisi, inter eos penitus nefandum iudicamus esse amorem."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 15:4)
Odit namque Deus et utroque iussit testamento puniri, quos extra nuptiales actus agnoscit Veneris operibus obligari vel quocunque voluptatis genere detineri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:3)
Meae etiam edictionis imperio, quodam nuptiali complexu, terris pluviae maritantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:21)
In quibus picturarum fabulae, nuptiales somniabant eventus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION