라틴어 문장 검색

averso pariter deus occidit astro, te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae virginis et falso gurges cantatus olori flebit, Amyclaeis Triviae lugebere Nymphis, et quae te leges praeceptaque fortia belli erudiit genetrix, nimium didicisse queretur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권222)
Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam.
라오디케이아에 있는 형제들에게, 또 님파와 그의 집에 모이는 교회에 안부를 전해 주십시오. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 4장15)
Nec raro invadit molles, pictamque protervo Ore petit nympham, invitoque dat oscula ligno.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:2)
Nam, quoties festam celebrat sub imagine lucem, Ordine composito nympharum incedit honestum Agmen, et exigui proceres, parvique Quirites.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:5)
Illic olor sui funeris praeco, [0436A] mellitae citharizationis organo, vitae vaticinabatur apocham.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:91)
Sic Alpheus oriens in Arcadia, cupidine fontis Arethusae captus, scindens Ionium mare, ut fabulae ferunt, ad usque amatae confinia proruit nymphae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 6:1)
auibus haec secretaria utiquam magis congruerint, merulis et lusciniis et oloribus.
(아풀레이우스, 플로리다 17:20)
et merulae in remotis tesquis cantilenam pueritiae fringultiunt, lusciniae in solitudine Africana canticum adulescentiae garriunt, olores apud auios fluuios carmen senectae meditantur.
(아풀레이우스, 플로리다 17:21)
"Prome agedum, quae sola mihi servis amanter, nomen eius quae puerum ingenuum et investem sollicitavit, sive illa de Nympharum populo seu de Horarum numero seu de Musarum choro vel de mearum Gratiarum ministerio."
(아풀레이우스, 변신, 5권224)
hos Nymphae pariunt, illum Venus aurea solum edidit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:42)
veluti nigrantibus alis audiretur olor, corvo certante ligustris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:212)
Eridani ripas et raucae stagna Padusae diffugiens nudavit olor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae65)
nonne reus Musis pariter Nymphisque tenebor, si tacitus soli praetereare mihi?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus2)
oblatum sacris natalibus aurum vulgo vena vomit, Pyrenaeisque sub antris ignea flumineae legere ceraunia Nymphae;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae41)
attonitae stringebant vulnera Nymphae;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae84)

SEARCH

MENU NAVIGATION