라틴어 문장 검색

novus Burgundionum Solon in legibus disserendis, novus Amphion in citharis, sed trichordibus, temperandis, amaris frequentaris, expeteris oblectas, eligeris adhiberis, decernis audiris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Syagrio suo salutem 3:3)
quorum etiam carminum pleraque adhuc in multis, sicut et ipse nosti, frequentantur et decantantur regionibus, ab his maxime quos vita similis oblectat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 4:5)
Et omnia, quae desideraverunt oculi mei, non negavi eis nec prohibui cor meum ab omni voluptate, et oblectatum est ex omnibus laboribus, et hanc ratus sum partem meam ab omnibus aerumnis meis.
내 눈이 원하는 것은 무엇이든 나 뿌리치지 않았고 내 마음에게 어떠한 즐거움도 마다하지 않았다. 그렇다, 내 마음은 나의 모든 노고에서 즐거움을 얻었으니 그것이 나의 모든 노고에 대한 몫이었다. (불가타 성경, 코헬렛, 2장10)
Da et accipe et oblecta animam tuam;
주고받으면서 스스로 즐겨라. 저승에서는 아무도 호사를 찾을 길이 없기 때문이다. (불가타 성경, 집회서, 14장16)
Ne iucunderis in filiis impiis; si multiplicentur, non oblecteris super ipsos, si non est timor Dei cum illis.
쓸모없는 자식이 많기를 바라지 말고 불경한 아들들로 기뻐하지 마라. (불가타 성경, 집회서, 16장1)
Ne oblecteris in multa epulatione; duplex enim portio est paupertas illius.
온갖 사치로 흥청거리지 마라. 그 비용으로 궁핍해질까 두렵다. (불가타 성경, 집회서, 18장32)
Mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit.
훌륭한 아내는 제 남편을 즐겁게 하고 그 남편은 평화롭게 수를 다하리라. (불가타 성경, 집회서, 26장2)
donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit istos misericordia sua.
당신 백성의 송사를 판결해 주시고 당신의 자비로 그들을 기쁘게 하실 때까지 그렇게 하신다. (불가타 성경, 집회서, 35장25)
" Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita; bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit ".
수금을 들고 성읍을 돌아다녀라, 너 잊어진 창녀야. 사람들이 너를 다시 생각하도록 수금을 멋지게 뜯으며 마냥 노래 불러라. (불가타 성경, 이사야서, 23장16)
Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.
그들이 줄곧 요야킴의 집에 있었으므로, 소송 거리가 있는 이들은 모두 그리로 그들을 찾아갔다. (불가타 성경, 다니엘서, 13장6)
Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus.
선행과 나눔을 소홀히 하지 마십시오. 이러한 것들이 하느님 마음에 드는 제물입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 13장16)
Unde cum unus eorum me importuna interrogatione pulsaret quid mihi super hac controversia, Bede videlicet atque Huldoini, videretur, respondi Bede auctoritatem, cuius scripta universe Latinorum frequentant Ecclesie, gratiorem mihi videri.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 5:6)
Nihil quippe est quod ita oblectet, et nimia suavitate sui alliciat animos, sicut melodia, nihil ita pronum ad eos componendos vel commovendos vel pacandos, ut juxta illud primi capituli Boetianae musicae scirent philosophi, quod nostrae tota animae corporisque compago musica coaptatione conjuncta sit. Adeo quidem ut iracundiam insaniamque melodia sedari, et gravissimarum infirmitatum dolores curari animadverterent atque efficerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:10)
De diis autem, ut dixi, caeteris, et de anima, non frustra se, nec ut oblectent, ad fabulosa convertunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:11)
Tunc vero probabiliores illis afferimus similitudines, si de ipsis artibus quas frequentant, eas sumere poterimus, et ad singula quae objiciunt, illas applicuerimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 39:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION