라틴어 문장 검색

uenerat ad nos, priusquam istam donationem perficeret, cum dissimili isto fratre suo Pontianus, pedes nostros aduolutus ueniam et obliuionem praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus auscultarit.
(아풀레이우스, 변명 92:3)
communiter ab utrisque petit abstinerent bello et oblivione praeteritorum discordias finirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 51:2)
Quod si rex praeterita ducis merita oblivioni mandasset, sciebat tamen regem qua erat prudentia provide consulturum et solide reputaturum quantum eius et securitatis et famae, tam apud exteros quam apud populum suum, interesset non pati ut Britanni (veteres Angliae foederati) a Gallia absorberentur, utque tot portus commodi et oppida maritima munita imperio tam potentis regis vicini, et inimici tot per saecula inveterati, adiicerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 4:3)
non parare arma, non adloquio exercitioque militem firmare, non in ore vulgi agere, sed umbraculis hortorum abditus, ut ignava animalia, quibus si cibum suggeras, iacent torpentque, praeterita instantia futura pari oblivione dimiserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장2)
Quo admonemur quod nec praeteritorum beneficiorum Dei, vel praesentium, vel futurorum irrepere debeat ulla oblivio, sed tenax gratiae memoria perseverare, et obedientia non deesse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:4)
quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram,
그러나 그 뒤를 이어 일곱 해 동안은 기근이 들겠습니다. 그러면 이집트 땅에서는 전에 들었던 그 모든 대풍이 잊히고, 기근이 이 땅을 고갈시켜 버릴 것입니다. (불가타 성경, 창세기, 41장30)
Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui; scio enim cogitationes eius, quae facit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum ".
그러나 많은 재앙과 고난이 그들을 덮칠 때에, 이 노래가 증인이 되어 그들 앞에서 증언할 것이다. 그 후손들의 입에서 이 노래가 잊히지 않을 것이기 때문이다. 사실 내가 맹세한 땅으로 그들을 데리고 들어가기도 전에, 나는 오늘 그들이 품고 있는 생각을 이미 알고 있다." (불가타 성경, 신명기, 31장21)
CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis exspectatio pauperum non peribit in aeternum.
그러나 가난한 이는 영원히 잊히지 않고 가련한 이들의 희망은 영원토록 헛되지 않으리라. (불가타 성경, 시편, 9장19)
Oblivioni a corde datus sum tamquam mortuus factus sum tamquam vas perditum.
저는 죽은 사람처럼 마음에서 잊히고 깨진 그릇처럼 되었습니다. (불가타 성경, 시편, 31장13)
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis?
어둠에서 당신의 기적이, 망각의 나라에서 당신의 의로움이 알려지겠습니까? (불가타 성경, 시편, 88장13)
Si oblitus fuero tui, Ierusalem oblivioni detur dextera mea;
예루살렘아, 내가 만일 너를 잊는다면 내 오른손이 말라 버리리라. (불가타 성경, 시편, 137장5)
Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum; siquidem futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus.
지혜로운 이에 대해서건 어리석은 자에 대해서건 영원한 기억이란 없으니 앞으로 올 날에는 모든 것이 잊히는 법. 아, 정녕 지혜로운 이도 어리석은 자와 함께 죽어 가지 않는가! (불가타 성경, 코헬렛, 2장16)
Et ita vidi impios sepultos, discedentes de loco sancto; in oblivionem cadere in civitate, quod ita egerunt: sed et hoc vanitas est.
나는 또 악인들이 묻히는 것을 보았다. 그들은 성소에 들락거리다 떠나가고 성읍 사람들은 그들이 그렇게 행동한 것을 잊어버린다. 이 또한 허무이다. (불가타 성경, 코헬렛, 8장10)
Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum.
산 이들은 자기들이 죽어야 한다는 것이라도 알지만 죽은 이들은 아무것도 알지 못한다. 그들에게는 더 이상 보상이 없으니 그들에 대한 기억은 잊히기 때문이다. (불가타 성경, 코헬렛, 9장5)
Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata.
우리의 이름은 시간이 지나면서 잊히고 우리가 한 일을 기억해 줄 자 하나도 없으리니 우리의 삶은 구름의 흔적처럼 사라져 가 버린다. 햇살에 쫓기고 햇볕에 버티지 못하는 안개처럼 흩어져 가 버린다. (불가타 성경, 지혜서, 2장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION