라틴어 문장 검색

Ita illa obscuratione cum aliquot cohortibus et equitum turmis circumcludunt Caesaris equites et concidunt, sic ut vix in ea caede pauci effugerent.
(카이사르, 히스파니아 전기 6:6)
incusat ultro intestabilem et consceleratum tanta vocis ac vultus securitate ut labaret indicium, nisi Milichum uxor admonuisset Antonium Natalem multa cum Scaevino ac secreta conlocutum et esse utrosque C. Pisonis intimos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장10)
Quodsi iam sint id, quod summo furore cupiunt, adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se aut dictatores aut etiam reges sperant futuros?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 19:6)
itaque in quibus propter eorum exiguitatem obscuratio consequitur, saepe accidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne sint, ut in sole, quod a te dicebatur, lucernam adhibere nihil interest aut teruncium adicere Croesi pecuniae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 41:5)
quibus autem in rebus tanta obscuratio non fit, fieri tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit magnum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 42:1)
quo constituto tum licebit otiose ista quaerere, de magnitudine rerum, de excellentia, quanta in quoque sit ad beate vivendum, de istis ipsis obscurationibus, quae propter exiguitatem vix aut ne vix quidem appareant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 45:2)
Haec disputavimus non considerando obscurationem Cometarum per fumum illum maximè copiosum & crassum, quo caput circundatur, quasi per nubem obtusè semper lucens.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 16:1)
Cur non et specto pereuntem oculosque videndo conscelero?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:24)
an vero, cum Pericles Athenienses solis obscuratione territos redditis eius rei causis metu liberavit, aut cum Sulpicius ille Gallus in exercitu L. Paulli de lunae defectione disseruit, ne velut prodigio divinitus facto militum animi terrerentur, non videtur usus esse oratoris officio?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 378:1)
proficiscentibus deinde indignatio oborta se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:4)
prodigii ea res loco habita captisque magis mentibus quam consceleratis similis visa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 265:2)
agite, conscelerate aures paternas, decernite criminibus, mox ferro decreturi, dicite palam quicquid aut veri potestis aut libet comminisci:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 95:1)
solis enim splendor perspicibilis et patens sine ullis obscurationibus est per omnem mundum, ut etiam nobis appareant, cum faciant eae stellae regressus et morationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장37)

SEARCH

MENU NAVIGATION