라틴어 문장 검색

Qui ergo aliis libenter sua largitur obsequia, non incompetenter ab aliis oblata recipit beneficia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 3:4)
Debet etiam amator sua cunctis dominabus libenter semper ministeria exhibere et obsequia quoque praestare, multumve ipsum decet humilitatis praemiis exornari superbiae funditus evulsa radice.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:17)
Quod vero de ventris voluistis obsequio recitare, nulla potest mihi ratione nocere, quia nec laicus potest nec clericus reperiri, masculus nec femina nec parvulus vel adultus, qui ventris non inveniatur libenter inservire ministeriis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 26:17)
sed cum princeps optimus parensque publicus rogatus a Pallante eam partem sententiae, quae pertinebat ad dandum ei ex aerario sestertium centies quinquagies, remitti voluisset, testari senatum, et se libenter ac merito hanc summam inter reliquos honores ob fidem diligentiamque Pallanti decernere coepisse, voluntati tamen principis sui, cui in nulla re fas putaret repugnare, in hac quoque re obsequi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 10:2)
Ventris etiam mulier in tanto manet obsequio quia nulli rei mulier erubesceret assentire, si fuerit de splendido cibo secura, nec tanta sibi posset esse copia cibi, si appetitus eam inquietat edendi, quod unquam speret se posse plenarie saturari vel quod in mensa petat habere sodalem, sed in cibi assumptione occulta quaerit semper et nimis latentia loca et extra ordinem libenter solet assumere cibum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 33:1)
Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob.
이사악은 사냥한 고기를 좋아하여 에사우를 사랑하였고, 레베카는 야곱을 사랑하였다. (불가타 성경, 창세기, 25장28)
Pergens ad gregem affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur.
가축 있는 곳으로 가서 좋은 새끼 염소 두 마리를 나에게 끌고 오너라. 내가 그것을 가지고 네 아버지가 좋아하는 대로 별미를 만들어 줄 터이니, (불가타 성경, 창세기, 27장9)
Quibus auditis, Phinees sacerdos et principes legationis Israel, qui erant cum eo, placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt;
피느하스 사제와 공동체의 수장들과 그와 함께 있던 이스라엘 씨족의 우두머리들은, 르우벤의 자손들과 가드의 자손들과 므나쎄의 자손들이 하는 말을 듣고서 좋게 여겼다. (불가타 성경, 여호수아기, 22장30)
Qui responderunt: " Libentissime dabimus ". Expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo unusquisque anulum de praeda sua.
그러자 그들은 “드리고 말고요.” 하면서, 겉옷을 펴고 저마다 전리품 가운데에서 고리를 하나씩 그 위에 던졌다. (불가타 성경, 판관기, 8장25)
Qui respondit: " Cedo iure propinquitatis; neque enim possessionem familiae meae delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor ".
그러자 그 구원자가 대답하였다. “그렇다면 나로서는 구원 의무를 실행할 수 없네. 내 재산을 망치고 싶지는 않다네. 나는 구원 의무를 실행할 수 없으니 내 구원자 의무를 그대가 실행하게.” (불가타 성경, 룻기, 4장6)
Porro de Syria egressa fuerat turma et captivam duxerat de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman.
한번은 아람군이 약탈하러 나갔다가, 이스라엘 땅에서 어린 소녀 하나를 사로잡아 왔는데, 그 소녀는 나아만의 아내 곁에 있게 되었다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 5장2)
Postquam autem obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iudae et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum acquievit eis.
여호야다가 죽은 다음, 유다의 대신들이 와서 임금에게 경배하자, 그때부터 임금은 그들의 말을 듣게 되었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 24장17)
Et occidit arietem ex ovibus et suscepit illos libenter. Et, postquam laverunt et se purificaverunt et discubuerunt ad cenandum, dixit Thobias ad Raphael: " Azaria frater, dic Raguel, ut det mihi Saram sororem meam ".
라구엘은 양 떼 가운데에서 숫양 한 마리를 잡고, 그들을 따뜻이 맞아들였다. 그들이 몸과 손을 씻고 저녁을 먹으러 식탁에 앉았을 때에 토비야가 라파엘에게, “아자르야 형제, 내 친족 누이 사라를 나에게 주라고 라구엘에게 말씀드리시오.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 토빗기, 7장9)
Cangregatio enim impii sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
불경스러운 자들의 무리는 이렇듯 씨가 마르고 뇌물을 좋아하는 자들의 천막은 불이 집어삼켜 버린다네. (불가타 성경, 욥기, 15장34)
Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
통치자가 거짓된 말에 귀 기울이면 신하들이 모두 사악해진다. (불가타 성경, 잠언, 29장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION