라틴어 문장 검색

Eas ferias si quis polluisset piaculoque ob hane rem opus esset, hostiam si deo, si deae immolabant, idque ita ex decreto pontificum observatum esse M. Varro dicit, quoniam et qua vi et per quem deorum dearumve terra tremeret incertum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 4:1)
prīmō diē fēriārum Quīntus māne surrēxit.
축제 첫날, 퀸투스는 아침 일찍 일어났다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī13)
" Loquere filiis Israel et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos; hae sunt feriae meae.
“너는 이스라엘 자손들에게 일러라. 그들에게 이렇게 말하여라. ‘너희가 거룩한 모임을 소집해야 하는 주님의 축일들은 이러하다. 이것들이 나의 축일이다.’ (불가타 성경, 레위기, 23장2)
Dux vero vix ab ictu tam repentino observatus, multum baleari arcu civibus mangenasque intorquentibus, insistebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 32:4)
Ab ipso vero die tertiae feriae dum sic in superbia et elatione suae multitudinis immobiles Sarraceni persisterent, et multis armorum terroribus Christianum populum vexarent, sexta feria appropinquante, rex Baldewinus in tubis et cornibus a Japhet egrediens, in manu robusta equitum et peditum virtutem illorum crudeli bello est aggressus, magnis hinc et hinc clamoribus intonantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:1)
Mane vero cujusdam sextae feriae exorto, laxatis equis et frenis, in impetu magno et cornuum stridore vociferantiumque [0668C] tumultu Ascalonitarum castra invadit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 64:4)
Quam ob rem circumspecta observatum est deinceps, et cum edita montium petere coeperint grassatores, loci iniquitati milites cedunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 7:1)
Unde id observatum est, ut marginibus insistentes, confoderent telorum varietate Germanos, quorum siquenm morti velocitas subtraxisset, iacti corporis pondere ad ima fluminis subsidebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 56:1)
Et ut haec interim celarentur, feriarum die, quem celebrantes mense Ianuario Christiani Epiphania dictitant, progressus in eorum ecclesiam, sollemniter numine orato discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 2장 5:1)
et ex eo deinceps observatum est, neminem huius modi aliquid vel in desperatione rerum ultima cogitasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 4:2)
Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 1:1)
item alio in loco, indutiae sunt, inquit, belli feriae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 3:1)
Belli autem ferias festive magis dixit quam aperte atque definite.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 8:1)
Propterea veteres Romani, cum in omnibus aliis vitae , tum in constituendis religionibus atque in dis inmortalibus animadvertendis castissimi , ubi terrain movisse senserant nuntiatumve erat, ferias eius rei causa edicto imperabant, sed dei nomen, ita uti solet, cui servari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne alium pro alio nominando falsa religione populum alligarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 3:1)
Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION