라틴어 문장 검색

Dixit autem Saul: " Sic loquimini ad David: "Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis" ". Porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum.
사울이 다시 분부하였다. “다윗에게 가서 ‘임금님께서는 혼인 예물로 필리스티아인들의 포피 백 개 말고는 아무것도 바라시지 않습니다. 그것으로 임금님의 원수를 갚고자 하십니다.’ 하고 전하여라.” 사울은 필리스티아인들의 손으로 그를 죽일 생각이었던 것이다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 18장25)
tu mihi uitio dabis non facti uel dicti alicuius prauitatem, sed quod uiuo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius pasco, leuius uestio, minus obsono?
(아풀레이우스, 변명 20:4)
quis enim ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia quae depenso parantur non cenae, sed magiae desiderari?
(아풀레이우스, 변명 27:10)
"Et aedilem gerimus, et si quid obsonare cupis, utique commodabimus."
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:20)
SPONSALIA in ea parte quae Latium appellatur hoc more atque iure solita fieri scripsit Servius Sulpicius in libro quem inscripsit De Dotibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 2:1)
Is contractus stipulationum sponsionumque dicebatur 'sponsalia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 3:3)
quamquam ante haec sponsalia non solum, cum ab urbe abesset, numquam ad suorum quemquam litteras misit, quin Attico scriberet, quid ageret, inprimis quid legeret quibusque in locis et quamdiu esset moraturus, sed etiam, cum esset in urbe et propter infinitas suas occupationes minus saepe, quam vellet, Attico frueretur, nullus dies temere intercessit, quo non ad eum scriberet, cum modo aliquid de antiquitate ab eo requireret, modo aliquam quaestionem poeticam ei proponeret, interdum iocans eius verbosiores eliceret epistulas.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 20장 1:1)
At in semet augendo parcus atque ciuilis praenomine Imperatoris abstinuit, nimios honores recusauit, sponsalia filiae natalemque geniti nepotis silentio ac tantum domestica religione transegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 1:1)
conventum tamen et pactum et sponsalia nostra tempestate paras, iamque a tonsore magistro pecteris, et digito pignus fortasse dedisti, certe sanus eras;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI8)
Nerone qui mecum egerat certos homines ad mulieres miseram, qui Romam venerunt factis sponsalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 6 2:5)
exiturus [VI 1-3] a. d. viii Idus Aprilis sponsalia Crassipedi praebui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 1:11)
Socraten ferunt, cum usque ad vesperum contentius ambularet quaesitumque esset ex eo, quare id faceret, respondisse se, quo melius cenaret, obsonare ambulando famem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 97:7)
paucīs post diēbus spōnsālia cōnfēcimus.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae17)
'Officio togae virilis interfui, sponsalia aut nuptias frequentavi, ille me ad signandum testamentum, ille in advocationem, ille in consilium rogavit.'
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 2:3)
Fidei integritas conectitur etiam cum imagine Ecclesiae virginis, cum eius fidelitate in sponsali amore erga Christum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION