라틴어 문장 검색

dixit fratribus suis: " Reddita est mihi pecunia: en habetur in sacco! ". Et obstupefacti turbatique mutuo dixerunt: " Quidnam est hoc, quod fecit nobis Deus? ".
그래서 그는 형제들에게 말하였다. “내 돈이 돌아와 있어. 봐, 내 자루 속에 들어 있어!” 그러자 그들은 얼이 빠져 떨면서 서로 말하였다. “하느님께서 어찌하여 우리에게 이런 일을 하셨는가?” (불가타 성경, 창세기, 42장28)
Et veni ad transmigrationem, ad Telabib, ad eos, qui habitabant iuxta flumen Chobar; et sedi, ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus obstupefactus in medio eorum.
나는 크바르 강 가에 사는 이들, 곧 텔 아비브에 사는 유배자들에게 이르렀다. 그들은 바로 그곳에 살고 있었다. 나는 그곳에서 이레 동안 그들 가운데에 아연히 앉아 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 3장15)
sed omnēs tacitī stābant, rē dīrā obstupefactī.
그러나 모두들 무시무시한 사건에 놀라서 조용히 서 있을 뿐이었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae19)
" Quod cum discipuli eius qui aderant audissent, obstupefacti erubescebant.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 4:14)
Quae quamvis potentissima ad salutem sit, tamen nisi per doctrinam instruatur, habebit quidem inter adversa tutum diffugiendi recessum, non etiam retinebit constantem abscedendi securitatem, eritque ut infirmioribus sunt post fugam castra, non etiam ut castra habentibus adest interrita fortitudo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:38)
et caute se abscondentes inter altam et supereminentem herbam arborumque densitatem, archidiaconum et sibi colludentem matronam, subito clamore nescios et obstupefactos incurrunt, sagittis infigentes, sociosque, qui judices ad ludum convenerant, jam prae timore oblitos alearum, dispergunt et vulnerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 92:3)
Quare universi in ea viri belligeri nimium attriti, et obstupefacti inopinato [0545C] excidio, vix a mortis elapsi sunt periculo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:4)
Quamquam enim iam in peculio Proserpinae et Orci familia numeratus, subito in contrariam faciem obstupefactus haesi nec possum novae illius imaginis rationem idoneis verbis expedire:
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:14)
Eum tunc in tantis periculis inque illo tumultu caeli marisque requirebam oculis, scire cupiens quonam statu animi et an interritus intrepidusque esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 6:1)
Etiam immensa illa velocitas in ipso corpore, quae cernitur in motu diurno (quae etiam viros graves ita obstupefecit ut mallent credere motum terrae), facit motum illum ejaculationis radiorum ab ipsis (licet celeritate, ut diximus, mirabilem) magis credibilem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:10)
cernitis ut Tellus nostrum coniuret in orbem prole nova dederitque alios interrita partus?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia36)
tu saepe Minervae lusisti clipeo fulvamque impune pererrans aegida tractasti blandos interritus angues;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:91)
quadragesimum id stipendium Caecina parendi aut imperitandi habebat, secundarum ambiguarumque rerum sciens eoque interritus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장8)
' vultu quoque interrito permansit, cum rostra iuxta custodibus circumdatus visui populo praeberetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 21장4)
Obstupefecit ea alacritas ducem Romanum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION