라틴어 문장 검색

Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum.
해 질 무렵, 아브람 위로 깊은 잠이 쏟아지는데, 공포와 짙은 암흑이 그를 휩쌌다. (불가타 성경, 창세기, 15장12)
Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro Iusti? Stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius fere diei.
그러자 백성이 원수들에게 복수할 때까지 해가 그대로 서 있고 달이 멈추어 있었다. 이 사실은 야사르의 책에 쓰여 있지 않은가? 해는 거의 온종일 하늘 한가운데에 멈추어서, 지려고 서두르지 않았다. (불가타 성경, 여호수아기, 10장13)
Cumque occumberet sol, praecepit Iosue, ut deponerent eos de lignis; et depositos proiecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os eius saxa ingentia, quae permanent usque in praesens.
해가 질 때에 여호수아가 명령하자, 사람들은 그들을 나무에서 내려 그들이 숨었던 동굴에 내던지고, 그 굴 어귀를 큰 돌들로 막아 놓았다. 그것이 바로 오늘날까지 남아 있다. (불가타 성경, 여호수아기, 10장27)
Bona mors est homini, vitae quae extinguit mala.
사람에게 좋은 죽음은 삶의 불행을 끝내는 것이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 054)
Inimico extincto exitium lacrimae non habent.
적이 사라지면, 눈물들은 출구를 잃는다 (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 288)
Ab hoc autem scolarum nostrarum tirocinio ita in arte dialetica nomen meum dilatari cepit, ut non solum condiscipulorum meorum, verum etiam ipsius magistri fama contracta paulatim extingueretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 2:1)
Occurrebat animo quanta modo gloria pollebam, quam facili et turpi casu hec humiliata, immo penitus esset extincta, quam iusto Dei iudicio in illa corporis mei portione plecterer in qua deliqueram;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:3)
Extinguere nomen eius studuimus, sed magis accendimus.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 6:7)
Divina autem dispositione tunc actum est, ut dum cibum mihi apparatum non curarem, frater quidam ex monachis quem mecum adduxeram hoc cibo per ignorantiam usus ibidem mortuus occumberet, et famulus ille qui hoc presumpserat tam conscientie sue quam testimonio ipsius rei perterritus aufugeret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 5:10)
Et utinam inpraesentiarum vivendo quique gemerent ne cruenta cede perirent, quatinus patriae dulcibus arvis, etiam me occumbente, superstites fierent et ad pristinae felicitatis gloriam postmodum redirent!"
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:5)
sed, plane Christi mei exemplum secutus, nolo puras manus commaculare, qui pro eius nomine, si ita contigerit, libenter paratus sum vestris telis occumbere.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:2)
Convicium quippe laedit famam, caritatem extinguit.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:1)
Quam saepe conceptam ab intus iracundiae flammam, et iam in publicum erumpentem, amici mei nutus compescuit vel extinxit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:12)
Hiis Pudor accessit, longe fermenta relegans Luxurie, Veneris declinans dulce uenenum, Incestusque sitim redeuntem grata Pudoris Extinguit sacies, fluctusque libidinis a se Depellit, uincitque fuga, non mente Dyonem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:21)
Dedecus ergo Fauor extinguit, Fama Pudorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION