라틴어 문장 검색

Speraque Luciferi motu leuis, ocior aura, Motu parturiens sonitum, lasciuit acuta Voce, nec in cythara Veneris plebea putatur Musa, sed auditis assensum iure meretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:5)
Et mox a specula quadam altissima explorato situ castrorum, quam ocissime cum duarum praesidio navium, amnem supermeat imperator, pone sequentibus navigiis multis, quae obsidionales machinas advehebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 7:2)
Vicit tamen nostrorum consilium contentionem virium maximam, divisisque operibus, officia quisque distributa capessit ocissime.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 12:1)
Moxque metu dissimulato, eques mittitur clandestinus ad dextrum itineris latus, diversoria paraturus et cibum, quo paulum progresso, in laevum tractum item alius talia facturus ire iubetur ocissime, alterum aliorsum nesciens missum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 14:1)
quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurimos piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echinorum caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas, resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur?
(아풀레이우스, 변명 33:3)
Orphnaeus crudele micans Aethonque sagitta ocior et Stygii sublimis gloria Nycteus armenti Ditisque nota signatus Alastor.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:156)
nec segnius illa paruit officio, raptis sed protinus armis ocior excusso per nubila sidere tendit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:124)
Sed de his prius disseremus quae nostra causa seminantur, memores antiquissimi praecepti quo monemur ut locis frigidis novissime, tepidis celerius, calidis ocissime metamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 7장 2:2)
adde, quod in noctem venti veloque marique incumbunt magis et tacitis ratis ocior horis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 65:1)
O Colonia, quae cupis ponte ludere longo, et salire paratum habes, sed vereris inepta crura ponticuli assulis stantis in redivivis, ne supinus eat cavaque in palude recumbat, sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur, munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 171)
Sic fatus, noctis tenebris rapit agmina ductor Impiger, et torto Balearis verbere fundae Ocior, et missa Parthi post terga sagitta;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:45)
Inde rapit cursus, et, quae piger Appulus arva Deseruit rastris, et inerti tradidit herbae, Ocior et coeli flammis et tigride foeta Transcurrit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:14)
sane fomites sunt assulae quae ab arboribus cadunt quando inciduntur, quod foveant ignem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1768)
si aliter invenerimus, abusive dictum est, ut in Lucano ocior et caeli flammis et tigride feta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 16614)
ocior et iaculo breviter tribus comparavit, quoniam et sagittam ventis aequavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2481)

SEARCH

MENU NAVIGATION