라틴어 문장 검색

Porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Hosa constituit ianitores.
오벳 에돔과 그의 형제 예순여덟 명도 같은 직무를 수행하게 하였다. 여두툰의 아들 오벳 에돔과 호사는 문지기였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 16장38)
Omnes filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
예루살렘에 자리를 잡은 페레츠의 자손들은 모두 사백육십팔 명으로, 저마다 용사들이었다. (불가타 성경, 느헤미야기, 11장6)
Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias.
르하브암은 아내 열여덟 명과 소실 예순 명을 거느리고 아들 스물여덟 명과 딸 예순 명을 두었지만, 아비살롬의 딸 마아카를 어떤 아내나 소실보다 더 사랑하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 11장21)
Rex vero et sui camelos triginta tres, equos sexaginta octo, cum praeda et tentoriis multis Jerusalem abduxerunt in laetitia et exsultatione super hac victoria jucundati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 66:5)
Si primo descensu descripsit arcum digitorum octo, sexdecim, triginta duorum vel sexaginta quatuor, amisit octavam motus partem oscillationibus 69, 35½, 18½, 9-2/3, respective.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 78:11)
Is pugnasse in hostem dicitur centum et viginti proeliis, cicatricem aversam nullam, adversas quinque et quadraginta tulisse, coronis donatus esse aureis octo, obsidionali una, muralibus tribus, civicis quattuordecim, torquibus tribus et octoginta, armillis plus centum sexaginta, hastis duodeviginti;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XI 3:1)
Modico dehinc intervallo, dierum scilicet octo, post hanc recentem stragem, Willhelmus comes et princeps Pictaviensium, de sanguine Henrici III imperatoris Romani pacifice transito regno Hungarorum, cum duce Bawariorum Welfone, et cum [0621D] comitissa nobili, nomine Ida, de marchia Oisterrich, in ingenti manu equitum et peditum et feminei sexus supra centum et sexaginta millia, in apparatu copioso terram Bulgarorum est ingressus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 68:1)
Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared.
마할랄엘은 육십오 세 되었을 때, 예렛을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장15)
Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch.
예렛은 백육십이 세 되었을 때, 에녹을 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장18)
Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
예렛은 모두 구백육십이 년을 살고 죽었다. (불가타 성경, 창세기, 5장20)
Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam.
에녹은 육십오 세 되었을 때, 므투셀라를 낳았다. (불가타 성경, 창세기, 5장21)
Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni,
에녹은 모두 삼백육십오 년을 살았다. (불가타 성경, 창세기, 5장23)
Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
므투셀라는 모두 구백육십구 년을 살고 죽었다. (불가타 성경, 창세기, 5장27)
Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan;
아브람은 자기 조카가 잡혀갔다는 소식을 듣고, 자기 집에서 태어나서 훈련받은 장정 삼백십팔 명을 불러 모아 단까지 쫓아갔다. (불가타 성경, 창세기, 14장14)
Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra.
대대로 너희 가운데 모든 남자는 난 지 여드레 만에 할례를 받아야 한다. 씨종과, 너의 후손이 아닌 외국인에게서 돈으로 산 종도 할례를 받아야 한다. (불가타 성경, 창세기, 17장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION