라틴어 문장 검색

In omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos.
주님의 눈은 어디에나 계시어 악인도 선인도 살피신다. (불가타 성경, 잠언, 15장3)
Oculi enim Domini contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his, qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti in hoc, quia ex praesenti tempore contra te bella consurgent ".
주님께서는 당신께 한결같은 마음을 지닌 사람들에게 용기를 주시려고, 온 세상을 두루 살펴보고 계십니다. 그런데 임금님께서 이번 일에서는 어리석게 행동하셨습니다. 이제부터 임금님께서는 전쟁을 치르셔야 합니다.” (불가타 성경, 역대기 하권, 16장9)
Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt.
거기에서 먹이를 찾아 살피고 그 눈은 멀리까지 바라본다. (불가타 성경, 욥기, 39장29)
ne corporis optima Lyncei contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,quae mala sunt, spectes.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장49)
ideo per minutissimum foramen contemplans oculus videt caeli profunditatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 13:6)
ne corporis optima Lyncei contemplere oculis, Hypsaea caecior illa, quae mala sunt, spectes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:14)
Interea quidam, qui urbem lustrabat ob negotia sibi necessaria, elevans oculos, contemplatur Turcos in medio cacumine ejusdem turris incaute deambulantes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:4)
Licet enim iam remota subtilitate disputandi oculis quodam modo contemplari pulchritudinem rerum earum quas divina providentia dicimus constitutas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 98:1)
"non decet ut submissa oculos regina caducum contemplere solum maiestatemque requiras circa humiles rerum partes, quibus ipsa superstas."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권137)
Abiectum siquidem et pusillanimum est illud Epicuri dictum satis magnum alter alteri theatrum sumus, quasi homo natus ad contemplationem coeli et coelestium idolum adorans minutum satageret, se submittendo, si non ori ut bruta, oculo tamen, certe ad altiora contemplanda dato.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:10)
Ad cujus contemplandam pulchritudinem dignitatis, dum tanquam manipulos, oculorum radios conlegarem [0440A] visibiles, ipsi tantae majestatis non audentes obviare decori, splendoris hebetati verberibus, nimis meticulosi ad palpebrarum contubernia refugerunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:8)
contemplantibusque modo suam modo hostium aciem, cum oculis magis quam ratione pensarent vires, simul laeta, simul tristia obversabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 428:2)
Hi duo oculi, Guillelmus illustrat, sunt ratio credens et amor qui unus oculus fiunt ut Deum contemplari possimus, cum intellectus fit «intellectus amoris illuminati».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 46:8)
DEMOCRITUM philosophum in monumentis historiae Graecae scriptum est, virum praeter alios venerandum auctoritateque antiqua praeditum, luminibus oculorum sua sponte se privasse, quia existimaret cogitationes commentationesque animi sui in contemplandis naturae rationibus vegetiores et exactiores fore, si eas videndi inlecebris et oculorum impedimentis liberasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 2:1)
Intelligere autem et contemplari intellectualiter non ex aequo est intelligentiae caelestis et animae rationalis, sed per prius et posterius, quia intellectus intelligentiae est sine continuo et tempore et sine collatione et in ipsa prima rerum veritate, intellectus autem noster est cum continuo et tempore, habens se ad primas rerum veritates sicut oculus vespertilionis ad lucem solis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION