라틴어 문장 검색

dixeruntque ad Ieremiam prophetam: " Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur;
예레미야 예언자에게 와서 말하였다. “제발 당신에게 엎드려 간청하니, 우리 남은 자들 모두를 위하여 주 당신의 하느님께 기도하여 주십시오. 사실 우리는, 당신이 보시다시피, 많은 사람들 가운데 조금밖에 살아남지 않았습니다. (불가타 성경, 예레미야서, 42장2)
Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
그를 바라보던 눈은 더 이상 그를 볼 수 없고 그가 있던 자리도 다시는 그를 보지 못하지. (불가타 성경, 욥기, 20장9)
et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconditas partes.
하느님을 따르는 일은 커다란 영광이고 그분께 받아들여지는 일이 곧 장수하는 것이다. 제 3 부 지혜와 율법, 그리고 금언들 (불가타 성경, 집회서, 23장28)
plura etenim dum fiunt subiecta oculis intuemur, ut ea quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigae, atque ad hunc modum cetera.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:4)
Igitur si rerum naturam, Publi Silvine, velut acrioribus mentis oculis intueri velimus, reperiemus 3 parem legem fecunditatis eam 4 dixisse virentibus, atque hominibus ceterisque animalibus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 1:1)
3. Ergo ad audientiam vestre Sublimitatis exorans et suppliciter precor et devote deposco quatenus mentis oculis intueri dignemini prelibate interdum fidei puritatem. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 70:1)
nec enim minus nostra sunt quae animo complectimur quam quae oculis intuemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 17 5:3)
praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore - scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus - omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 1:1)
sequitur enim vestigiis quibusdam memoriam, et velut oculis intuetur non paginas modo, sed versus prope ipsos, estque cum dicit similis legenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 127:2)
Ut scias virtutem omnia opera velut fetus suos isdem oculis intueri, aeque indulgere omnibus et quidem inpensius laborantibus, quoniam quidem etiam parentium amor magis in ea, quorum miseretur, inclinat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 27:2)
Adversus hoc te expedi, hoc intentis oculis intuere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 1:5)
minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et tenebras perrumpere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 24:3)
quid alterum nouercalibus oculis intueris?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, indiscreti filius et privignus.20)
ut etiam nunc misera timeo, ubi oculis intueor mare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 460)
Quis sapientiam oculorum obtutibus intueri?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION