라틴어 문장 검색

Omnium quidem occupatorum condicio misera est, eorum tamen miserrima, qui ne suis quidem laborant occupationibus, ad alienum dormiunt somnum, ad alienum ambulant gradum, amare et odisse, res omnium liberrimas, iubentur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 118:1)
laetus in praesens animus quod ultra est oderit curare et amara lento temperet risu:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 167)
Clam porriges cibos, invidebit mortuo, et nisi oderis filios, adhuc eorum amare videberis patrem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:23)
an fortasse toros eunuchi pauperis odit et te nunc inopem dives amare negat?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:28)
illud potius praecipiendum fuit, ut diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 76:2)
interrogatusque a Nerone quibus causis ad oblivionem sacramenti processisset, 'oderam te' inquit, 'nec quisquam tibi fidelior militum fuit, dum amari meruisti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장3)
odi enim celebritatem, fugio homines, lucem aspicere vix possum, esset mihi ista solitudo, praesertim tam familiari in loco, non amara;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 7 2:6)
acerbus odisti et fugis ut Drusonem debitor aeris, qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae, mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras porrecto iugulo historias captivus ut audit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:5)
et locutus est eis Isaac: " Quid venistis ad me hominem, quem odistis et expulistis a vobis? ".
이사악이 그들에게 “그대들은 나를 미워하여 쫓아내고서, 무슨 일로 나에게 왔소?” 하고 물으니, (불가타 성경, 창세기, 26장27)
Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno et amaro ultra modum et ait patri suo: " Benedic etiam mihi, pater mi! ".
에사우는 아버지의 말을 듣고 비통에 차 큰 소리로 울부짖으며 아버지에게 말하였다. “아버지, 저에게, 저에게도 축복해 주십시오.” (불가타 성경, 창세기, 27장34)
Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: " Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum ".
에사우는 아버지가 야곱에게 해 준 축복 때문에 야곱에게 앙심을 품었다. 그래서 에사우는 ‘아버지의 죽음을 애도하게 될 날도 멀지 않았으니, 그때에 아우 야곱을 죽여 버려야지.’ 하고 마음속으로 생각하였다. (불가타 성경, 창세기, 27장41)
Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
그의 형들은 아버지가 어느 형제보다 그를 더 사랑하는 것을 보고 그를 미워하여, 그에게 정답게 말을 건넬 수가 없었다. (불가타 성경, 창세기, 37장4)
et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis amaris.
그날 밤에 그 고기를 먹어야 하는데, 불에 구워, 누룩 없는 빵과 쓴나물을 곁들여 먹어야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 12장8)
Et venerunt in Mara nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae; unde vocatum est nomen eius Mara (id est Amaritudo).
마침내 마라에 다다랐지만, 그곳 마라의 물이 써서 마실 수가 없었다. 그리하여 그 이름을 마라라 하였다. (불가타 성경, 탈출기, 15장23)
Provide autem de omni plebe viros strenuos et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos,
또 자네는 온 백성 가운데에서, 하느님을 경외하고 진실하며 부정한 소득을 싫어하는 유능한 사람들을 가려내어, 그들을 천인대장, 백인대장, 오십인대장, 십인대장으로 백성 위에 세우게. (불가타 성경, 탈출기, 18장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION