라틴어 문장 검색

Et cum sint populares multi variique lapsus, vitanda est acclamatio adversa populi, quae aut orationis peccato aliquo excitatur, si aspere, si arroganter, si turpiter, si sordide, si quo animi vitio dictum esse aliquid videtur, aut hominum offensione vel invidia, quae aut iusta est aut ex criminatione atque fama, aut res si displicet, aut si est in aliquo motu suae cupiditatis aut metus multitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 339:1)
nam vel exilium Camilli vel offensio commemoratur Ahalae vel invidia Nasicae vel expulsio Laenatis vel Opimii damnatio vel fuga Metelli vel acerbissima C. Marii clades principumque caedes vel eorum multorum pestes, quae paulo post secutae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 9:1)
aperte ab iudicibus petit ut tu mihi anteponare, et ait hoc se honeste sine ulla invidia ac sine ulla offensione contendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 1:3)
sin, quod aut in bonos viros aut in eos, quos minime quisque debuerit, aut in rem publicam, tum excitatur, si non tam acerbum odium, tamen aut invidiae aut odi non dissimilis offensio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 208:5)
quorum invidiam gratia, odium turpitudo, iram offensio iudici facit, si contumax, arrogans, securus sit, quae non ex facto modo dictove aliquo sed vultu, habitu, aspectu moveri solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 32:2)
his atque talibus recitatis et offensione manifesta, non ideo aut consules mutavere relationem aut Thrasea decessit sententia ceterive quae probaverant deseruere, pars, ne principem obiecisse invidiae viderentur, plures numero tuti, Thrasea sueta firmitudine animi et ne gloria intercideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장7)
Responderunt fratres eius: " Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae? ". Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.
그러자 형들이 그에게 말하였다. “네가 우리의 임금이라도 될 셈이냐? 네가 우리를 다스리기라도 하겠다는 말이냐?” 그리하여 형들은 그의 꿈과 그가 한 말 때문에 그를 더욱 미워하게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 37장8)
Et dixit Iudith: " Non manducabo ex eis, ne fiat mihi offensio, sed ex eis, quae allata sunt, praebebitur mihi ".
그러나 유딧은 “저는 그것들을 먹을 수 없습니다. 율법을 어기는 것이기 때문입니다. 제가 가져온 것을 먹겠습니다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 유딧기, 12장2)
Vere stultum interficit iracundia, et fatuum occidit invidia.
정녕 미련한 자는 역정 내다가 죽고 우둔한 자는 흥분하다가 숨진다네. (불가타 성경, 욥기, 5장2)
Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia.
평온한 마음은 몸의 생명이고 질투는 뼈의 염증이다. (불가타 성경, 잠언, 14장30)
Amor quoque eorum et odium et invidiae simul perierunt, nec iam habent partem in hoc saeculo et in opere, quod sub sole geritur.
그들의 사랑도 미움도 그들의 질투도 사라져 버린다. 태양 아래에서 일어나는 어떤 일에도 그들을 위한 몫은 이제 영원히 없는 것이다. (불가타 성경, 코헬렛, 9장6)
invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum; experiuntur autem illam, qui sunt ex parte illius.
그러나 악마의 시기로 세상에 죽음이 들어와 죽음에 속한 자들은 그것을 맛보게 된다. (불가타 성경, 지혜서, 2장24)
Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam ista non erit particeps sapientiae.
사람을 좀먹는 시기를 결코 길벗으로 삼지도 않겠다. 시기는 지혜와 자리를 함께할 수 없기 때문이다. (불가타 성경, 지혜서, 6장23)
quam sine fictione didici et sine invidia communico; divitias illius non abscondo.
나는 욕심 없이 배웠으니 아낌없이 나누어 주고 지혜가 지닌 많은 재산을 감추지 않는다. (불가타 성경, 지혜서, 7장13)
Lignum offensionis est aurum sacrificantium; vae illis, qui sectantur illud: et omnis imprudens capietur in illo.
황금은 그것에 빠져 있는 자들에게 장애가 되고 어리석은 자는 모두 황금에 사로잡히리라. (불가타 성경, 집회서, 31장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION