라틴어 문장 검색

Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum, quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut est in praesenti die.
그러나 헤스본 임금 시혼은 우리를 지나가지 못하게 하였다. 주 너희 하느님께서 오늘 이처럼 그를 너희 손에 넘겨주시려고, 그의 영을 완고하게 하시고 그의 마음을 고집스럽게 만드셨기 때문이다. (불가타 성경, 신명기, 2장30)
Aod autem egressus in atrium clausit ostium cenaculi post se et obfirmavit sera.
에훗은 윗방 문을 닫아 잠그고서는 현관으로 나갔다. (불가타 성경, 판관기, 3장23)
Vir impius obfirmat vultum suum; qui autem rectus est, corrigit viam suam.
악한 사람은 뻔뻔스러운 얼굴을 하지만 올곧은 이는 제 길을 잘 살핀다. (불가타 성경, 잠언, 21장29)
Et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem; et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israel.
그리고 너는 철판을 가져다가 너와 그 도성 사이에 철벽을 세우고, 그 도성에서 얼굴을 돌리지 마라. 이렇게 그 도성을 포위하고 포위망을 좁혀라. 이것이 이스라엘 집안에게 보여 주는 표징이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 4장3)
Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est ab eo;
그러나 마음이 우쭐해지고 정신이 완고해져 오만하게 행동하시다가, 왕좌에서 내몰리시고 영광도 빼앗기셨습니다. (불가타 성경, 다니엘서, 5장20)
Aliter admonendi sunt hujus saeculi sapientes, atque aliter hebetes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:28)
Iunctura tenui, gunfis subtilibus aptat Composito simplex, hebeti subtile, ligatque Federe complacito, carni diuina maritat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:2)
hie languet hebes dum fulgurat ille.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:11)
Indulget freno iuuenis, calcaribus urget Cornipedem, nec segnis, hebes, pinguedine lassus, Lentescit sonipes, sed eodem Martis amore Militat, hostiles frangens cum milite turmas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:9)
Sed tamen a loculo tandem producitur ensis Segnis, hebes, scalore iacens nec iam memor ire Bellorum, pacemque magis quam bella requirit Hic mucro, si mucro tamen de iure uocari Debeat hic gladius et non mucronis ymago.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:9)
Si quos in titulos alienae famae detractionum latratibus videas indulgere, a grege latrantium canum te excipias, aut admonitionis objecto, detrahentes linguas hebetes, corrosionis dentes conteras, detractionum demordeas morsus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 60:3)
- Comes Reymundus Ascalonem et Asur contra Christianos consilio suo obfirmat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 101:2)
Arrogare eventus sibi hebetis cordis est, et bonum quod agit vel quod a Deo consequitur, propriis virtutibus vindicare, nec auctoris deputare gratiae, sed ipsum se suorum bonorum auctorem ducere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:14)
Gauzlinus vero episcopus et Odo comes tota nocte cum suis *laboravere, suam obfirmantes turrim ad praeparationem pugnae.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:4)
Mortuo itaque comite, episcopus Sigemundus timore perculsus iussit lapidibus obfirmari portas civitatis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION