라틴어 문장 검색

Dum haec celerantur, Sabinianus inter rapienda momenta periculorum communium lectissimus moderator belli internecivi, per Edessena sepulchra, quasi fundata cum mortuis pace, nihil formidans, more vitae remissioris fluxius agens, militari pyrrice sonantibus modulis pro histrionicis gestibus, in silentio summo delectabatur, ominoso sane et incepto et loco, cum haec et huius modi factu dictuque tristia, futuros praenuntiantia motus, vitare optimum quemque debere saeculi progressione discamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 7:1)
Abunde ratus post haec prosperitates similis adventare, complures hostias Marti parabat ultori, et ex tauris pulcherrimis decem ad hoc perductis, nondum aris admoti, voluntate sua novem procubuere tristissimi, decimus vero, qui diffractis vinculis lapsus aegre reductus est, mactatus ominosa signa monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 17:1)
Idem tamen M. Tullius in oratione De Constituendo religiosa delubra dicit non ominosa nec tristia, sed maiestatis venerationisque plena.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 8:1)
Idcirco, inquit, omnes qui pomerium protulerunt montem istum excluserunt, quasi avibus obscenis ominosum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 7:1)
Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur, Quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis, Exprimit, et planctus illisae cautibus undae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:30)
nam quasi Troianus detestatur quae in illos ominose dicta sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1903)
noli me, mater, ad bellum euntem ominosis lacrimis prosequi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 746)
inportunaeque volucres in alienum tempus ruentes, ut striges aut bubones, nocte gaudentes, per diem possent videri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4701)
Quae striges comederunt nervos tuos, aut quod purgamentum nocte calcasti in trivio aut cadaver?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:1)
Cum in publico Romae lavaretur, notabilis atque etiam, ut exitus docuit, ominosa res accidit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 6:7)
carpere dicuntur lactentia viscera rostris et plenum poto sanguine guttur habent, est illis strigibus nomen;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권94)
hic vultur, illic luctifer bubo gemit omenque triste resonat infaustae strigis.
(세네카, Hercules Furens 10:17)
Mortifera carpit gramina ac serpentium saniem exprimit miscetque et obscenas aves maestique cor bubonis et raucae strigis exsecta vivae viscera, haec scelerum artifex discreta ponit;
(세네카, 메데아 11:22)
Alie autem strige dixerunt:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:31)
Deus, libera me de manu istius strige, ut non sim sub eius potestate.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:51)

SEARCH

MENU NAVIGATION