라틴어 문장 검색

Opus est autem perito ac vigilante exactore, qui ripam erigi iubeat, sulcumque vacuari, ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra committi, sicut praecepi priore libro, cum arandi rationem traderem, monendo necubi scamna omittantur, et quod est durum summis glaebis obtegatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 10:3)
simul eos qui coeptam, deinde omissam actionem repeterent, monuit sermone molli et tamquam rogaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장2)
Flaccus omisit inceptum aliisque litteris Gallum monuit ne terreret abeuntis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장10)
interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum videtur id quoque, ut moneam, quantum sit collaturus ad profectum discentium rhetor, si, quemadmodum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 88:2)
quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus impunitum omittatis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장46)
Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso uetere consilio nouum quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, per quos iurauisset, monere, ne praemia Metelli in pestem conuerteret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장7)
Nihil ex his, quae Moyses iusserat, omisit legere, sed universa replicavit coram omni congregatione Israel, mulieribus ac parvulis et advenis, qui inter eos morabantur.
모세가 명령한 모든 말씀 가운데, 여호수아가 이스라엘의 온 회중과 여자들과 아이들, 그리고 그들 가운데에 사는 이방인들 앞에서 읽어 주지 않은 말씀은 하나도 없었다. (불가타 성경, 여호수아기, 8장35)
Persequebatur autem Asael Abner et non declinavit ad dextram sive ad sinistram omittens persequi Abner.
아사엘은 아브네르의 뒤를 쫓아, 오른쪽으로도 왼쪽으로도 몸을 돌리지 않고 아브네르의 뒤만 따라갔다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 2장19)
Dixitque ei Abner: " Vade ad dextram sive ad sinistram et apprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius ". Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum.
그러자 아브네르가 그에게 말하였다. “오른쪽이나 왼쪽으로 몸을 돌려 젊은이나 하나 잡고 그를 털어 가라.” 그러나 아사엘은 물러서지 않고 그의 뒤를 쫓았다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 2장21)
Et exclamavit Abner ad Ioab et ait: " Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? An ignoras quod periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo, ut omittat persequi fratres suos? ".
아브네르가 요압을 불러서 말하였다. “우리가 언제까지 이렇게 칼부림을 해야 하겠느냐? 이러다가 결국 비참한 일이 일어나게 될 줄을 모른단 말이냐? 그대는 군사들에게 제 형제의 뒤를 그만 쫓고 돌아서라는 명령을 끝내 내리지 않을 셈인가?” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 2장26)
Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum; et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele;
요압도 아브네르의 뒤를 더 이상 쫓지 않고 돌아섰다. 그가 군사들을 모두 모아 보니 다윗의 부하들 가운데 열아홉 명과 아사엘이 비었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 2장30)
Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur.
마침내 이 세 사람은 욥에게 대답하기를 멈추었다. 그가 자신을 의롭다고 여겼기 때문이다. (불가타 성경, 욥기, 32장1)
Hos quidem tamquam pater monens probasti, illos autem tamquam durus rex condemnans tormento interrogasti.
당신께서는 자식들을 훈계하는 아버지처럼 그들을 시험하셨지만 저들은 사람을 단죄하는 엄격한 임금처럼 철저히 조사하셨습니다. (불가타 성경, 지혜서, 11장10)
Haec enim ait Dominus ad me, cum apprehendit me manu et monuit, ne irem in via populi huius, dicens:
주님께서 당신 손으로 나를 붙잡으시고 이 백성의 길을 걷지 말라고 경고하시며 이렇게 말씀하셨다. (불가타 성경, 이사야서, 8장11)
et aures tuae audient verbum post tergum monentis: " Haec via, ambulate in ea ", si declinaveritis ad dexteram vel ad sinistram.
그리고 너희가 오른쪽으로 돌거나 왼쪽으로 돌 때 뒤에서 “이것이 바른길이니 이리로 가거라.” 하시는 말씀을 너희 귀로 듣게 되리라. (불가타 성경, 이사야서, 30장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION