라틴어 문장 검색

Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in multitudinem populorum;
전능하신 하느님께서 너에게 복을 내리시어, 네가 자식을 많이 낳고 번성하게 하시며, 네가 민족들의 무리가 되게 해 주실 것이다. (불가타 성경, 창세기, 28장3)
Deus patris tui erit adiutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae.
네 아버지의 하느님 덕분이다. 그분께서 너를 도우시리라. 전능하신 분 덕분이다. 그분께서 너에게 복을 내리시리라. 위에 있는 하늘의 복, 땅속에 놓여 있는 심연의 복, 젖가슴과 모태의 복을 내리시리라. (불가타 성경, 창세기, 49장25)
Fecisti omnia haec in manu tua, fecisti bona cum Israel, et complacuit in illis Deus. Benedicta esto tu, mulier, apud Deum omnipotentem in aeternum tempus ". Et dixit omnis populus: " Fiat, fiat! ".
그대는 이 모든 일을 그대의 손으로 이루었소. 그대는 이스라엘에 좋은 일을 하였소. 하느님께서도 그 일을 기쁘게 여기신다오. 그대가 전능하신 주님께 영원히 복을 받기 바라오.” 그러자 온 백성이 “아멘!” 하고 응답하였다. (불가타 성경, 유딧기, 15장10)
et ingresso ad se ait: " Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan, benedixitque mihi
야곱이 요셉에게 말하였다. “전능하신 하느님께서 가나안 땅 루즈에서 나에게 나타나 복을 내려 주시며, (불가타 성경, 창세기, 48장3)
facto itaque clamore et tumultu, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장29)
Benedicitur 1 spiritus sanctus et pater dei omnipotentis, quod tu, pater patrum et episcopus episcoporum et alter saeculi tui Iacobus, de quadam specula caritatis nec de inferiore Hierusalem tota ecclesiae dei nostri membra superinspicis, dignus qui omnes consoleris infirmos quique merito ab omnibus consularis, et quid nunc ego dignum dignationi huic, putris et fetida reatu terra, respondeam?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 1:1)
Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens: " Si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi! ". Et praestitit Deus quae precatus est.
야베츠는 이스라엘의 하느님께 이렇게 빌었다. “부디 저에게 복을 내리시어 제 영토를 넓혀 주시고, 당신의 손길이 저와 함께 있어 제가 고통을 받지 않도록 재앙을 막아 주십시오.” 그러자 하느님께서 그가 청한 것을 이루어 주셨다. (불가타 성경, 역대기 상권, 4장10)
Cibaria eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus.
그 양식에 내가 풍성히 복을 내려 그 불쌍한 이들을 빵으로 배불리리라. (불가타 성경, 시편, 132장15)
dicens: " Utique benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te ";
“정녕코 나는 너에게 한껏 복을 내리고 너를 한껏 번성하게 해 주겠다.” 하고 말씀하셨습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 6장14)
benedixitque eis Deus dicens: "Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram ".
하느님께서 이들에게 복을 내리며 말씀하셨다. “번식하고 번성하여 바닷물을 가득 채워라. 새들도 땅 위에서 번성하여라.” (불가타 성경, 창세기, 1장22)
Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: "Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram".
하느님께서 그들에게 복을 내리며 말씀하셨다. “자식을 많이 낳고 번성하여 땅을 가득 채우고 지배하여라. 그리고 바다의 물고기와 하늘의 새와 땅을 기어 다니는 온갖 생물을 다스려라.” (불가타 성경, 창세기, 1장28)
Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret.
하느님께서 이렛날에 복을 내리시고 그날을 거룩하게 하셨다. 하느님께서 창조하여 만드시던 일을 모두 마치시고 그날에 쉬셨기 때문이다. (불가타 성경, 창세기, 2장3)
Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt.
그분께서는 남자와 여자로 그들을 창조하셨다. 그리고 그들을 창조하시던 날, 그들에게 복을 내리시고 그들의 이름을 사람이라 하셨다. (불가타 성경, 창세기, 5장2)
Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: "Crescite et multiplicamini et implete terram.
하느님께서 노아와 그의 아들들에게 복을 내리시며 말씀하셨다. “자식을 많이 낳고 번성하여 땅을 가득 채워라. (불가타 성경, 창세기, 9장1)
Faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque in benedictionem.
나는 너를 큰 민족이 되게 하고, 너에게 복을 내리며, 너의 이름을 떨치게 하겠다. 그리하여 너는 복이 될 것이다. (불가타 성경, 창세기, 12장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION