라틴어 문장 검색

Induantur, qui detrahunt mihi, pudor et operiantur sicut diploide confusione sua.
저를 적대하는 자들은 수치로 옷 입고 창피를 덧옷처럼 덮게 하소서. (불가타 성경, 시편, 109장29)
Audita hac comitis [0611A] legatione, decem millia equitum in momento sequestrati, loricis induti, galeis operti, clypeis pectori obductis, eadem dic viam remensi sunt ad ferendum comiti auxilium, existimantes omnes Turcorum copias convenisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 20:4)
Solent quaedam, cum futuram virginem spoponderunt, pulla tunica eam induere et furvo operire palliolo, auferre linteamina, nihil in collo, nihil in capite auri sinere re vera bono consilio, ne habere discat in tenero, quod postea deponere conpellatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:1)
Hac regis exhortatione milites omnes et pedites roborati in spe vitae aeternae, inimicorum turmas operientes visas a longe, armis propere induuntur, lignumque Dominicum semper ante faciem suam habentes, grave praelium cum hostibus commiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:1)
Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis, ita sane ut nulla sibi aliquid operetur, sive unde induatur sive ubi iaceat sive unde cingatur vel operiatur vel caput contegat;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:4)
Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos.
주 하느님께서는 사람과 그의 아내에게 가죽옷을 만들어 입혀 주셨다. (불가타 성경, 창세기, 3장21)
Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
땅에 물이 점점 더 불어나, 온 하늘 아래 높은 산들을 모두 뒤덮었다. (불가타 성경, 창세기, 7장19)
Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
물은 산들을 덮고도 열다섯 암마나 더 불어났다. (불가타 성경, 창세기, 7장20)
At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
셈과 야펫은 겉옷을 집어 둘이서 그것을 어깨에 걸치고 뒷걸음으로 들어가, 아버지의 알몸을 덮어 드렸다. 그들은 얼굴을 돌린 채 아버지의 알몸을 보지 않았다. (불가타 성경, 창세기, 9장23)
et ait ad puerum: "Quis est ille homo, qui venit per agrum in occursum nobis?". Dixitque ei: "Ipse est dominus meus". At illa tollens cito velum operuit se.
그 종에게 물었다. “들을 가로질러 우리 쪽으로 오는 저 남자는 누구입니까?” 그 종이 “그분은 나의 주인입니다.” 하고 대답하자, 레베카는 너울을 꺼내어 얼굴을 가렸다. (불가타 성경, 창세기, 24장65)
Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum
그런 다음 레베카는 자기가 집에 가지고 있던 큰아들 에사우의 옷 가운데 가장 값진 것을 꺼내어, 작은아들 야곱에게 입혔다. (불가타 성경, 창세기, 27장15)
Vovit Iacob etiam votum dicens: " Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via hac, per quam ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum et vestimentum ad induendum,
그런 다음 야곱은 이렇게 서원하였다. “하느님께서 저와 함께 계시면서 제가 가는 이 길에서 저를 지켜 주시고, 저에게 먹을 양식과 입을 옷을 마련해 주시며, (불가타 성경, 창세기, 28장20)
Quam cum vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem; operuerat enim vultum suum.
유다가 그를 보았을 때, 얼굴을 가리고 있었으므로 창녀려니 생각하였다. (불가타 성경, 창세기, 38장15)
et surgens abiit; depositoque velo, induta est viduitatis vestibus.
그는 일어나 돌아가서 쓰고 있던 너울을 벗고 다시 과부 옷을 입었다. (불가타 성경, 창세기, 38장19)
Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti, et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti.
아론이 이집트의 물 위로 손을 뻗자, 개구리들이 올라와 이집트 땅을 뒤덮었다. (불가타 성경, 탈출기, 8장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION