라틴어 문장 검색

Cumque surrexissent viri oppidi eius mane, viderunt destructam aram Baal palumque succisum et taurum alterum impositum super altare, quod tunc aedificatum erat.
이튿날 아침 일찍 성읍 사람들이 일어나 보니, 바알 제단이 헐리고 그 곁에 서 있던 아세라 목상이 잘렸으며, 새로 쌓은 제단 위에서는 둘째 황소가 바쳐지고 있었다. (불가타 성경, 판관기, 6장28)
Porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens, operto capite et nudis pedibus incedens; sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans.
다윗은 올리브 고개를 오르며 울었다. 그는 머리를 가리고 맨발로 걸었다. 그와 함께 있던 이들도 모두 제 머리를 가리고 울면서 계속 올라갔다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 15장30)
De mane usque ad vesperam succidentur et, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt.
하루해를 넘기지 못하고 부스러져 눈길을 끌 새도 없이 영원히 스러진다. (불가타 성경, 욥기, 4장20)
"Vere succisus est status eorum, et reliquias eorum devoravit ignis".
“정녕 우리의 적은 멸망하고 그들에게 남은 것은 불이 삼켜 버렸다네.” (불가타 성경, 욥기, 22장20)
Operti sunt montes umbra eius et ramis eius cedri Dei;
산들이 그 그늘로 덮이고 드높은 향백나무들이 그 가지들로 덮였습니다. (불가타 성경, 시편, 80장11)
" Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus; sycomori succisae sunt, sed cedris commutabimus ".
“토담이 허물어졌으니 네모 돌로 쌓자. 돌무화과나무가 부서졌으니 향백나무로 대신하자.” (불가타 성경, 이사야서, 9장9)
quoniam defecit, qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem,
포악한 자가 없어지고 빈정대는 자가 사라지며 죄지을 기회를 엿보는 자들이 모두 잘려 나가겠기 때문이다. (불가타 성경, 이사야서, 29장20)
Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum eius operta est.
바닷물이 바빌론으로 밀려오자 그곳은 그 요란한 파도에 잠기고 말았다. (불가타 성경, 예레미야서, 51장42)
Opertis illis veste purpurea, extergunt faciem eorum propter pulverem domus, qui est plurimus super eos.
과부가 되고 많은 사람에게 버림받은 나를 두고 아무도 기뻐하지 말아 다오. 나는 내 자식들의 죄 때문에 황폐해졌다. 그들은 하느님의 율법을 멀리하고 (불가타 성경, 바룩서, 4장12)
Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur.
“그러니 너희는 그들을 두려워하지 마라. 숨겨진 것은 드러나기 마련이고 감추어진 것은 알려지기 마련이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 10장26)
Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur.
“숨겨진 것은 드러나기 마련이고 감추어진 것은 알려지기 마련이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 12장2)
Hujus crinis tanta [0475B] fuerat forficis demorsione succisus, ut apocopationis figura fere in vitium transmigraret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:4)
Reinoldus de castro Breis, eques insignis, opertum habens caput galea, et lorica indutus, pariter moenia post Godefridum ascendit, donec universi tam equites quam pedites intrare contendunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:12)
Non multo dehinc tempore tam egregiis viris in unum collatis, placuit, ex communi consilio, quatenus jam congruum tempus expeditionis operti, sicut devoverant, deinceps viam continuarent versus civitatem Nicaeam, quam gentilis virtus Turcorum, imperatori injuste ereptam, [0422A] suo subjugavit dominio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:1)
Post haec diebus paucis elapsis, viri Baldewini per moenia diffusi, a longe navium diversi generis et operis multitudinem in medio maris trans tria milliaria ab urbe contemplantur, quarum mali mirae [0445D] magnitudinis et altitudinis auro purissimo operti, in radiis solis refulgebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION