라틴어 문장 검색

Profecti igitur sunt de cognatione Dan, de Saraa et Esthaol, sescenti viri accincti armis bellicis.
단 씨족 가운데에서 육백 명이 무장하고 초르아와 에스타올을 떠났다. (불가타 성경, 판관기, 18장11)
Quomodo ceciderunt fortes, et perierunt arma bellica! ".
어쩌다 용사들이 쓰러지고 무기들이 사라졌는가?” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 1장27)
et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu opificum, qui operibus praepositi erant in domo Domini; ipsique impendebant eam in fabris lignorum et in structoribus, qui operabantur in domo Domini,
그리고 셈이 끝난 돈은 주님의 집 공사 책임자들에게 주었다. 책임자들은 다시 그 돈을 주님의 집에서 일하는 목수들과 건축가들에게 내주었고, (불가타 성경, 열왕기 하권, 12장12)
opificibus enim dabatur, ut instauraretur templum Domini.
다만 일꾼들에게 주어 주님의 집을 고치게 하였다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 12장15)
deturque opificibus praepositis in domo Domini, qui et distribuent eam his, qui operantur in templo Domini ad instauranda sartatecta templi,
주님의 집 공사 책임자들에게 주고, 그들이 다시 그 돈을 주님의 집 일꾼들에게 주어 그 집의 부서진 곳을 고치게 하시오. (불가타 성경, 열왕기 하권, 22장5)
Venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei, quod praeceperat, et ait: " Effuderunt servi tui pecuniam, quae reperta est in domo, et dederunt opificibus praefectis operum templi Domini ".
사판 서기관은 임금에게 나아갔다. 그는 임금에게 먼저 이렇게 보고하였다. “임금님의 신하들이 주님의 집에 있는 돈을 쏟아 내어, 주님의 집 공사 책임자들 손에 넘겨주었습니다.” (불가타 성경, 열왕기 하권, 22장9)
Porro de Zabulon, qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi omnibus armis bellicis, quinquaginta milia venerunt, ut congregarentur non in corde duplici.
즈불룬에서는 전쟁에 나갈 수 있고 온갖 무기로 싸울 채비가 된 오만 명이 한마음으로 다윗을 도우러 갔다. (불가타 성경, 역대기 상권, 12장34)
Trans Iordanem autem de filiis Ruben et de Gad et dimidia parte tribus Manasse, instructi omnibus armis bellicis, centum viginti milia.
요르단 강 건너편에 있는 르우벤인, 가드인, 므나쎄 반쪽 지파에서 온갖 무기를 갖춘 십이만 명. (불가타 성경, 역대기 상권, 12장38)
tradiderunt in manibus opificum, qui praeerant in domo Domini, et illi dederunt eam operariis, qui operabantur in domo Domini, ut instaurarent templum et infirma quaeque sarcirent;
그들은 그 돈을 주님의 집 보수 공사를 책임진 일꾼들의 손에 넘겨주고, 다시 그것을 주님의 집에서 일하는 일꾼들에게 주어 그 집을 고치고 보수하게 하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 34장10)
Et accipientes unusquisque vasa sua bellica et accendentes ignem in turribus murorum suorum manebant custodientes per totam noctem illam.
그러면서 그들은 저마다 병기를 들고 탑마다 불을 피우고서는, 그날 밤을 새우며 망을 보았다. (불가타 성경, 유딧기, 7장5)
Melior est sapientia quam arma bellica; sed unus, qui peccaverit, multa bona perdet.
지혜가 무기보다 낫고 죄인 하나가 큰 선을 망친다. (불가타 성경, 코헬렛, 9장18)
Et opifices eius deprimentur, omnes mercennarii omnino deficient.
그 직조공들은 기가 꺾이고 품팔이꾼들은 모두 낙담하리라. (불가타 성경, 이사야서, 19장10)
quos congregans et eos, qui eiusmodi erant opifices, dixit: " Viri, scitis quia de hoc artificio acquisitio est nobis;
데메트리오스가 그 장인들과 또 같은 일에 종사하는 다른 사람들을 모아 놓고 말하였다. “여러분, 여러분도 알다시피 우리는 이 직업으로 부유하게 되었습니다. (불가타 성경, 사도행전, 19장25)
Dum deorum quaeritur opifex idem paterque ego:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:17)
Utitur enim nobis ad efficiendum quae vult, quasi instrumentis, et id quoque facere aliquo modo dicitur quae nos facere facit, sicut dives aliquis turrem componere per opifices quos adhibet, et posse omnia efficere dicitur qui sive per se, sive per subjectam creaturam omnia quae vult et quomodo vult operatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION