라틴어 문장 검색

Perfectis enim magna ex parte munitionibus in oppido et insulam et urbem uno tempore temptari posse confidebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:2)
nam Dion iis ipsis, qui sub adversarii fuerant potestate, regios spiritus repressit totiusque eius partis Siciliae potitus est, quae sub Dionysii fuerat potestate, parique modo urbis Syracusarum praeter arcem et insulam adiunctam oppido, eoque rem perduxit, ut talibus pactionibus pacem tyrannus facere vellet:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 5:2)
duas ualidissimas gentes superque uiginti oppida et insulam Vectem Britanniae proximam in dicionem redegit partim Auli Plauti legati consularis partim Claudi[i] ipsius ductu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 1:3)
advenienti Hamilcar, Gisgonis filius, praefectus praesidii, cum paulo minus duobus milibus militum oppidumque cum insula traditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 539:1)
quemadmodum in insula Lesbo oppidum Mytilenae magnificenter est aedificatum et eleganter, sed positum non prudenter.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장7)
qui cum ex fuga Pompeium sequerentur atque in insulam venissent, oppido ac portu recepti non erant missisque ad eos nuntiis, ut ex his locis discederent contra voluntatem suam naves solverant.
(카이사르, 내란기, 3권 102:11)
Id est oppidum Senonum in insula Sequanae positum, ut paulo ante de Lutetia diximus.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 58장3)
Eodem anno Iulia supremum diem obiit, ob impudicitiam olim a patre Augusto Pandateria insula, mox oppido Reginorum, qui Siculum fretum accolunt, clausa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장1)
eum dilectum praetor non ex Sicilia ipsa tantum sed ex circumiacentibus insulis habuit, oppidaque omnia maritima, quae in Graeciam versa erant, praesidiis firmavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 260:1)
simulatque sit cognitum de edicto Caesaris, consensisse Gaditanos principes cum tribunis cohortium, quae essent ibi in praesidio, ut Gallonium ex oppido expellerent, urbem insulamque Caesari servarent.
(카이사르, 내란기, 2권 20:4)
Is loco et oppido Methymnaeus, terra atque insula omni Lesbius fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 4:1)
In hac sunt insula domicilia Aegyptiorum et vicus oppidi magnitudine;
(카이사르, 내란기, 3권 112:5)
ex secessibus praecipue frequentauit maritima insulasque Campaniae aut proxima urbi oppida, Lanuuium, Praeneste, Tibur, ubi etiam in porticibus Herculis templi persaepe ius dixit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 2:4)
inde impetum in Orestidem facit et oppidum Celetrum est adgressus in paene insula situm;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 455:2)
Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo supplemento, quod nuper ex Italia venerat, relicto Agedinci, ut esset impedimentis praesidio, cum quattuor legionibus Lutetiam proficiscitur. Id est oppidum Parisiorum, quod positum est in insula fluminis Sequanae.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 57장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION