라틴어 문장 검색

Reliquis diebus oppidum vallo castellisque circummunire instituit.
(카이사르, 내란기, 1권 18:14)
Caesar interim castra munire diligentius, praesidia firmare copiis maioribus vallumque ab oppido Ruspina usque ad mare ducere et a castris alterum eodem, quo tutius ultro citroque commeare auxiliaque sine periculo sibi succurrere possent, tela tormentaque ex navibus in castra comportare, remigum partem ex classe Gallorum Rhodiorum epibatarumque armare et in castra evocare, uti si posset eadem ratione qua adversarii, levis armatura interiecta inter equites suos interponeretur, sagittariisque ex omnibus navibus Ityraeis Syris et cuiusque generis ductis in castra compluribus frequentabat suas copias – audiebat enim Scipionem post diem tertium eius diei quo proelium factum erat adpropinquare, copias suas cum Labieno et Petreio coniungere;
(카이사르, 아프리카 전기 20:1)
a quibus paulatim, quantum copiae patiebantur, vallum in oppidi circuitum ducere instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 34장2)
Ita Galli tragulis iaculisque oppidum [quod vallo facto] ex hostium cadaveribus sunt circumplexi, oppugnare coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:5)
prima luce incerti quam in partem intenderent iter repente in fugam consternantur conspecti ab equitibus, qui egressos nocte ab oppido Samnites persecuti viderant multitudinem non vallo, non stationibus firmatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 630:1)
nam et pervastavit agros et populando atque urendo tecta hostium sataque in aciem invitos extraxit, et ita proelio uno accidit Vestinorum res, haudquaquam tamen incruento milite suo, ut non in castra solum refugerent hostes, sed iam ne vallo quidem ac fossis freti dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se defensuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 411:2)
nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem planitiae aut Iovis templum aut oppidum tenet, reliquum perexiguum fossa modica valloque claudi poterat, et saxorum ad manum silvestrisque materiae tantum erat, ut vel murus obici turresque excitari potuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 80:1)
Oppidum autem Britanni vocant, cum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt, quo incursionis hostium vitandae causa convenire consuerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 21장3)
At Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppidum et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장4)
postea vallo pedum XII in circuitu quindecim milium crebrisque castellis circummuniti oppido sese continebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 30장2)
Hoc praeterito tempore servi transfugae nuntiaverunt oppidanorum bona vendere [edictumque] ne cui extra vallum liceret exire nisi discinctum, idcirco quod ex quo die oppidum Ategua esset captum, metu conterritos conplures profugere Baeturiam;
(카이사르, 히스파니아 전기 22:13)
Constratis postridie pontibus, exercituque travecto, et metatis alibi salubrius castris, vallo duplici circumductis, quoniam (ut diximus) timebantur solitudines planae, oppidi suscepit obsidium, periculosum fore existimans, si gradiens prorsus, a tergo relinqueret quos timeret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 6:1)
huius triumphi minuit laetitiam nuntius ex Hispania tristis, adversa pugna in Bastetanis ductu L. Aemilii proconsulis apud oppidum Lyconem cum Lusitanis sex milia de Romano exercitu cecidisse, ceteros paventes intra vallum compulsos aegre castra defendisse et in modum fugientium magnis itineribus in agrum pacatum reductos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 535:1)
Subito clamore sublato, qua significatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere possent, crates proicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant administrare.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 81장2)
satis constitit fuisse in eo exercitu veteranos qui non stationem, non vigilias inissent, vallum fossamque quasi nova et mira viserent, sine galeis, sine loricis, nitidi et quaestuosi, militia per oppida expleta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION