라틴어 문장 검색

Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit muneris arbitrium, gaudens altore recepto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 13:1)
omnis amor tuus ex omnibus partibus se ostendit in iis litteris, quas a te proxime accepi, non ille quidem mihi ignotus, sed tamen gratus et optatus (dicerem 'iucundus,' nisi id verbum in omne tempus perdidissem), neque ob eam unam causam, quam tu suspicaris et in qua me lenissimis et amantissimis verbis utens re graviter accusas, sed quod, illius tanti vulneris quae remedia esse debebant, ea nulla sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 15 1:1)
gratos tibi optatosque esse qui de me rumores adferuntur non dubito, mi dulcissime Tiro, praestaboque et enitar ut in dies magis magisque haec nascens de me duplicetur opinio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 21 3:1)
Quid enim in hoc saeculo alicui potest gratius exhiberi quam optatae mulieris [divitiis] amore potiri?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:4)
grato licet esse quod optas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 618)
An sit mihi gratior ulla, quove magis fessas optem demittere naves, quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten, et patris Anchisae gremio complectitur ossa?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 1:17)
Inhumana ista perverse grati animi natura est contra eum optare, cui honeste deesse non possis.
(세네카, 행복론, Liber VI 121:2)
Si cui quid cupido optantique obtigit unquam insperanti, hoc est gratum animo proprie.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1071)
hoc suspiciunt, hoc suis optant, hoc dis velut rerum humanarum maximum, cum grati videri volunt, consecrant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 11:3)
" Si optares, ut illi de suo solveres, multum abesse videreris a grato.
(세네카, 행복론, Liber VI 180:7)
qua re, quoniam pluris tu habes quam ceteri, quos scias in hanc provinciam proficisci, quod te adeunt fere omnes, si quid velis, gratissimum mihi feceris, si ad me, simulatque adeptus eris quod et tu confidis et ego opto, litteras miseris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 9 3:2)
cuius factum omnibus gratum esse debet qui modo iudicarint hunc exercitum esse utilem rei publicae, tibi tanto gratius quanto maiore et animo gloriaque libertatem nostram defendis et dignitate, si contigerit nostris consiliis exitus quem optamus, perfuncturus es.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 11 2:5)
Quemadmodum, qui optat divitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem ferat, quamvis pro illo videatur optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert et tanti existimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 178:1)
optastique brevem solvi mihi Caesaris iram, quod tamen optari, si sciat, ipse sinat, moribus ista tuis tam mitia vota dedisti, nec minus idcirco sunt ea grata mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 56)
Dixit Laban: " Gratum habeo, quod petis! ".
라반은 “좋네. 자네 말대로 함세.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 창세기, 30장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION