라틴어 문장 검색

Cuius uero causa quid expetitur id maxime uidetur optari, ueluti si salutis causa quispiam uelit equitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:19)
Sed si vis manifestae audaciae, si inpendens patriae periculum me necessario de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam, quod in tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur, ut neque bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes salvi esse possitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 28:3)
7. De rithimorum quoque habitudine, prout sunt in fronte vel in cauda, videtur omnis optata licentia concedenda;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 201:1)
Aeacus cum in arbore fici formicas, id est μύρμηκασ vidisset, optavit tot sibi socios evenire, et statim formicae in homines versae sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 73)
caput enim esse arbitrabatur oratoris, ut et ipse eis, apud quos ageret, talis, qualem se esse optaret, videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 87:2)
ut vero penitus in eam ipsam totius huius vel studi vel artifici vel facultatis disputationem paene intimam veniretis, vix optandum nobis videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 96:3)
atque ibi, quod maxime optabam, vidi filium tuum deditum optimis studiis summaque modestiae fama.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 16 1:2)
Et tunc quoque forte legebat, cum puerum vidit visumque optavit habere.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:16)
Hunc videre saepe optabamus diem Quum ex te esset aliquis qui te appellaret patrem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 454)
Vides quosdam optantes mortem, et quidem magis quam rogari solet vita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 12:3)
Cui enim satis fuit, quod optanti nimium videbatur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 6:1)
quis vero acerbis horridior Scythis, quis beluarum corde furentior, qui, cum micantem te prope viderit, non optet ultro servitium pati, qui non catenas adripiat libens colloque poscat vincula libero?
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:12)
Nihil mihi videtur turpius quam optare mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 22:1)
Quamvis igitur amor cogat omnes curiales exsistere et a qualibet homines rusticitate constituat alienos, tamen propter magna quae sequuntur inconvenientia et poenas gravissimas imminentes res timenda videtur et a nullis optanda sapientibus et praecipue odio habenda militibus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:9)
quae cum maritum in bello Troiano primum perisse cognovisset, optavit ut eius umbram videret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4474)

SEARCH

MENU NAVIGATION