라틴어 문장 검색

Nomine vero principii Filium designat, id est divinam rationem seu sapientiam, in qua per providentiam cuncta prius consistere quodammodo habuerunt, atque ibidem incipere quam in effectum operis ducerentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:10)
Vocet itaque Plato Spiritum sanctum animam secundum effectum operum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:12)
Qui in eo fortasse quod subjunxit de effectu operum dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:12)
Protinus ergo suas uocat in sua uota sorores, A quibus emeriti descendat tramite recto Regula consilii mentisque coherceat estum, Vt sic, freta sue scalpro racionis, in ipsos Effectus operum mentis deducat ydeas, Aut lima meliore diu concepta recidat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 4:1)
Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens mouet operis effectum et quod simpliciter praesentarieque prospexerat per temporales ordines ducit, ita deus prouidentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato uero haec ipsa quae disposuit multipliciter ac temporaliter amministrat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:10)
Quam ob causam Gaius Caninius toto oppido munitiones circumdare moratur, ne aut opus effectum tueri non possit aut plurimis in locis infirma disponat praesidia.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 35장4)
Germani ob prospera indefessi, ne tum quidem sumpta quiete, quantum aquarum circum surgentibus iugis oritur vertere in subiecta, mersaque humo et obruto quod effectum operis duplicatus militi labor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장7)
ut enim in vite ut in pecude, nisi quae vis obstitit, videmus naturam suo quodam itinere ad ultimum pervenire, atque ut pictura et fabrica ceteraeque artes habent quendam absoluti operis effectum, sic in omni natura ac multo etiam magis necesse est absolvi aliquid ac perfici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 35:2)
Hoc quoque dubium, intercepto rege mortalitate an desperato operis effectu.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 4:3)
Omnia scelera etiam ante effectum operis, quantum culpae satis est, perfecta sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 39:6)
sed probe intellego quod moribus tuis hanc voluptatem non operis effectus excudit sed auctoris adfectus, ideoque plus debeo, quia gloriae punctum, quod dictioni negares, das amicitiae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Placido suo Salutem. 1:3)
sed si amplitudinem in vobis pietatis expertae bene metior, plus laborastis, ut affectus vestri cordis quam nostri operis effectus publicaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 2:1)
sed ut locus procul muro satis aequus agendis vineis fuit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, coeptis succedebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 66:1)
Dispositio autem est rerum apta conlocatio elegansque compositionibus effectus operis cum qualitate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장5)
namque non potest id robur, quod abies, nec cupressus, quod ulmus, nec cetera easdem habent inter se natura rerum similitates, sed singula genera principiorum proprietatibus comparata alios alii generis praestant in operibus effectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION