라틴어 문장 검색

populum quoque eius educens condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas et transtulit eos ad opus laterum; sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus Ierusalem.
그는 또 그곳의 백성을 데려다가 톱과 날카로운 쇠 연장과 쇠도끼 다루는 일을 맡기고, 그들에게 벽돌 만드는 일을 시켰다. 그는 암몬 자손들의 성읍마다 이렇게 하였다. 그러고 나서 다윗과 모든 군사는 예루살렘으로 돌아왔다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 12장31)
Ambos implevit sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quaeque reperientes ".
주님께서는 그들에게 온갖 조각하는 일과 고안하는 일, 그리고 자주와 자홍과 다홍 실과 아마실로 무늬를 놓으며 길쌈하는 일과 같은 모든 일을 하고, 여러 가지를 고안하는 재능을 채워 주셨다. (불가타 성경, 탈출기, 35장35)
sed si quid est Quod mea opera opus sit vobis, aut tu plus vides, Manebo, ne quod vestrum remorer commodum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 344)
rem se ait magnam incohasse, ad quam perficiendam ipsius Gracchi opera opus esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 246:1)
"Operae eius opus est;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:15)
" Quod in opere faciendo operae consumis tuae, Si sumas in illis exercendis, plus agas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 116)
sed dum hic egreditur foras, commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco, ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit, vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 17)
mihi opus est opera tua, Periplectomene;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1187)
Scitis rem, narravi vobis quod vestra opera mi opus siet, de lenone hoc, qui me amantem ludificatur tam diu, ei paratae ut sint insidiae de auro et de servo meo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 138)
Tua opus est opera.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2244)
scripsi enim ad eum heri Idibus eius opera mihi nihil opus esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 33A 3:4)
da hoc illi mortuae, da ceteris amicis ac familiaribus, qui tuo dolore maerent, da patriae, ut, si qua in re opus sit, opera et consilio tuo uti possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 8:4)
Numquid est quod opera mea vobis opus sit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 3100)
Quod nos ambo opere maximo dabamus operam ut fieret, Sine nostra cura, maxima sua cura, haec sola fecit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 197)
Opus est ergo ut opera tua ad Deum dirigas, et ejus tibi aspiret favor.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION