라틴어 문장 검색

Hi velut fata natalicia praemonstrantes, aut Sibyllae oraculorum interpretes, vultus gravitate ad habitum composita tristiorem, ipsum quoque venditant, quod oscitantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 11:2)
atque ibi in circulo doctorum hominum, Favorino philosopho praesente, ostentabat quispiam grammaticae rei ditior scholica quaedam nugalia, de generibus et casibus vocabulorum disserens cum arduis superciliis vocisque et vultus gravitate composita, tamquam interpres et arbiter Sibyllae oraculorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 2:2)
Quare existimamus nos sensus (a quo omnia in naturalibus petenda sunt, nisi forte libeat insanire) antistites religiosos, et oraculorum ejus non imperitos interpretes, nos praestitisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:7)
Item igitur somniis, vaticinationibus, oraclis, quod erant multa obscura, multa ambigua, explanationes adhibitae sunt interpretum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 167:2)
item igitur somniis, vaticina- tionibus, oraclis, quod erant multa obscura, multa ambigua, explanationes adhibitae sunt interpretum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 167:7)
Tuis enim oraculis Chrysippus totum volumen inplevit partim falsis, ut ego opinor, partim casu veris, ut fit in omni oratione saepissime, partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete et sors ipsa ad sortes referenda sit, partim ambiguis, et quae ad dialecticum deferendae sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 171:2)
Attamen praepositus pincernarum non est recordatus Ioseph, sed oblitus est interpretis sui.
그렇지만 헌작 시종장은 요셉을 기억하지 않았다. 그를 잊어버린 것이다. (불가타 성경, 창세기, 40장23)
Nesciebant autem quod intellegeret Ioseph, eo quod per interpretem loquebatur ad eos.
그들은 자기들과 요셉 사이에 통역이 서 있었기 때문에, 요셉이 알아듣는 줄을 알지 못하였다. (불가타 성경, 창세기, 42장23)
Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum testimonii, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
모세는 주님과 말씀을 나누려고 만남의 천막 안으로 들어가면, 두 커룹 사이에 있는 증언 궤에 놓인 속죄판 위에서 자기에게 말씀하시는 소리를 듣곤 하였다. 주님께서는 이렇게 모세에게 이르셨다. (불가타 성경, 민수기, 7장89)
Facta est fames in diebus David tribus annis iugiter. Et consuluit David oraculum Domini, dixitque Dominus: " Super Saul et super domum eius est sanguis, quia occidit Gabaonitas ".
다윗 시대에 연이어 세 해 동안 기근이 들었다. 다윗이 주님께 곡절을 물으니, 주님께서 “사울이 기브온 사람들을 죽인 탓으로, 그 피가 사울과 그의 집안에 머물러 있다.”고 대답하셨다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 21장1)
Interpretes mei sunt cogitationes meae: ad Deum stillat oculus meus.
내 친구들이 나를 빈정거리니 나는 하느님을 향하여 눈물짓는다네. (불가타 성경, 욥기, 16장20)
Si fuerit apud eum angelus, unus de milibus interpres, ut annuntiet homini aequitatem,
사람에게 바른 것을 알려 주려고 그 옆의 천사가, 천 명 가운데 한 중개자가 (불가타 성경, 욥기, 33장23)
Verba Agur filii Iaces ex Massa. Oraculum hominis ad Itiel, ad Itiel et Ucal.
마싸 사람 야케의 아들 아구르의 말. 그 사람이 이티엘에게 하고, 또 이티엘과 우칼에게 한 담화. (불가타 성경, 잠언, 30장1)
Oraculum Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos.
아모츠의 아들 이사야가 본 바빌론에 관한 신탁. (불가타 성경, 이사야서, 13장1)
In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est oraculum istud:
아하즈 임금이 죽던 해에 이러한 신탁이 내렸다. (불가타 성경, 이사야서, 14장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION