라틴어 문장 검색

Adetii orationi disertae, hac super re, respondere, simulque Gallorum hostes, et Americae amicos non offendere, haud sane facile fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.21)
Quis enim tibi hoc concesserit aut initio genus hominum in montibus ac silvis dissipatum non prudentium consiliis compulsum potius quam disertorum oratione delenitum se oppidis moenibusque saepsisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 36:1)
Quin etiam, cum ei scriptam orationem disertissimus orator Lysias attulisset, quam, si ei videretur, edisceret, ut ea pro se in iudicio uteretur, non invitus legit et commode scriptam esse dixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 231:2)
"sed" inquit "ut, si mihi calceos Sicyonios attulisses, non uterer, quamvis essent habiles atque apti ad pedem, quia non essent viriles," sic illam orationem disertam sibi et oratoriam videri, fortem et virilem non videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 231:3)
Non tulit hanc contumeliam Latro et pro Pythodoro in Messalae orationem disertissimam recitauit aeque compositam atque suasoriam (de) Theodoto declamauit per triduum.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 8:11)
prorsum enim non eo infitias nec radio nec subula nec lima nec torno nec id genus ferramentis uti nosse, sed pro his praeoptare me fateor uno chartario calamo me reficere poemata omnigenus apta uirgae, lyrae, socco, coturno, item satiras ac griphos, item historias uarias rerum nec non orationes laudatas disertis nec non dialogos laudatos philosophis atque haec et alia eiusdem modi tam graece quam latine, gemino uoto, pari studio, simili stilo.
(아풀레이우스, 플로리다 9:33)
cum mouisset homines et flebili oratione et diserta, rediit tamen ad sales:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 20:15)
Si recentiorem quaeris, Fabianum, disertum et elegantem, orationis etiam ad nostrum fastidium nitidae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 6:7)
satis id est magnum, quod potes praestare, ut in iudiciis ea causa, quamcumque tu dicis, melior et probabilior esse videatur, ut in contionibus et in sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimum valeat oratio, denique ut prudentibus diserte, stultis etiam vere videare dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 44:3)
sed tamen est decorus seni sermo quietus et remissus, facitque persaepe ipsa sibi audientiam diserti senis composita et mitis oratio, quam si ipse exsequi nequeas, possis tamen Scipioni praecipere et Laelio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:3)
MULTIS et eruditis viris audientibus legebatur oratio Metelli Numidici, gravis ac diserti viri, quam in censura dixit ad populum de ducendis uxoribus, cum eum ad matrimonia capessenda hortaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 2:1)
Hoc loco disertissimam sententiam dixit quae uel in oratione uel in historia ponatur:
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 8:13)
nam et sapientis est consilium explicare suum de maximis rebus et honesti et diserti, ut mente providere, auctoritate probare, oratione persuadere possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:2)
disertus, ut in primis dicendo valeret, quod tanta erat commendatio oris atque orationis, ut nemo ei posset resistere;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:3)
illud verius, neque quemquam in eo disertum esse posse, quod nesciat, neque, si optime sciat ignarusque sit faciundae ac poliendae orationis, diserte id ipsum, de quo sciat, posse dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 63:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION