라틴어 문장 검색

illam autem concinnitatem, quae verborum conlocationem inluminat eis luminibus quae Graeci quasi aliquos gestus orationis σχήματα appellant, quod idem verbum ab eis etiam in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet hic quidem subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui recte quidam vocant Atticum, sed paulo parcius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 1:1)
est et ille urgentis orationem gestus vulgaris magis quam ex arte, qui contrahit alterno motu et explicat manum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 249:3)
nam, si quicquam in tam fortis facundiae viro vitii vel erroris esse dici potest, id omne et auctoritas eius exhausit et vetustas consumpsit, - sed uti caveretis ne vos facile praestringeret modulatus aliqui currentis facundiae sonitus atque ut vim ipsam rerum virtutemque verborum prius pensitaretis et, si quidem gravis atque integra et sincera sententia diceretur, tum, si ita videretur, gressibus quoque ipsis orationis et gestibus plauderetis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 11:2)
at cum speciosius quid uberiusque dicendum est, ut illud saxa atque solitudines voci , exspatiatur in latus et ipsa quodammodo se cum gestu fundit oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 231:2)
etiam gestus cum ipsa orationis celeritate crebrescet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 258:2)
argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 311:1)
contra si gestus ac vultus ab oratione dissentiat, tristia dicamus hilares, aliqua renuentes non auctoritas modo verbis, sed etiam fides desit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 214:2)
Nam illam orationem quis est qui non legerit, in qua populum Romanum obiurgat quod Roscio gestum agente tumultuarit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 12:1)
quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti aurem servi tui dicens: "Domum aedificabo tibi". Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac.
만군의 주 이스라엘의 하느님이신 당신께서는 당신 종의 귀를 열어 주시며, ‘내가 너에게서 한 집안을 세워 주겠다.’고 말씀하셨습니다. 그래서 당신 종은 이런 기도를 당신께 드릴 용기를 얻게 되었습니다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 7장27)
ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die, super locum, de quo dixisti: "Erit nomen meum ibi", ut exaudias orationem, qua orat te servus tuus in loco isto,
그리하여 당신의 눈을 뜨시고 밤낮으로 이 집을, 곧 당신께서 ‘내 이름이 거기에 머무를 것이다.’ 하고 말씀하신 이곳을 살피시어, 당신 종이 이곳을 향하여 드리는 기도를 들어 주십시오. (불가타 성경, 열왕기 상권, 8장29)
cuncta oratio et deprecatio, quae acciderit omni homini de populo tuo Israel; si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac,
당신 백성 이스라엘이 개인으로나 전체로나 저마다 마음으로 고통을 느끼며, 이 집을 향하여 두 손을 펼치고 무엇이나 기도하고 간청하면, (불가타 성경, 열왕기 상권, 8장38)
exaudies in caelo orationes eorum et preces eorum et facies iudicium eorum.
당신께서는 하늘에서 그들의 기도와 간청을 들으시고 그들의 사정을 돌보아 주십시오. (불가타 성경, 열왕기 상권, 8장45)
exaudies in caelo in firmamento solii tui orationes eorum et preces eorum et facies iudicium eorum;
당신께서는 계시는 곳 하늘에서 그들의 기도와 간청을 들으시고 그들의 사정을 돌보아 주십시오. (불가타 성경, 열왕기 상권, 8장49)
Factum est autem cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini; utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat in caelum.
솔로몬은 이 모든 기도와 간청을 주님께 드리고는 기도가 끝나자, 두 손을 하늘로 펼치고 무릎을 꿇고 있던 주님의 제단 앞에서 일어났다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 8장54)
Dixitque Dominus ad eum: " Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me; sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum; et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
이렇게 말씀하셨다. “나는 네가 내 앞에서 한 기도와 간청을 들었다. 네가 세운 이 집을 성별하여 이곳에 내 이름을 영원히 두리니, 내 눈과 내 마음이 언제나 이곳에 있을 것이다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 9장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION