라틴어 문장 검색

Evolat orbiculus, quae cursum meta futurum Designat;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 3:1)
Mox ubi funduntur late agmina crebra minorem Sparsa per orbiculum, stipantque frequentia metam, Atque negant faciles aditus;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 3:4)
Hostis at haerentem orbiculo detrudere sphaeram Certat, luminibusque viam signantibus omnes
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:4)
etiam anulum in laeua aureum faberrimo signaculo quem ostentabat, ipse eius anuli et orbiculum circulauerat et palam clauserat et gemmam insculpserat.
(아풀레이우스, 플로리다 9:28)
praeterea in auditorio hoc genus spectari debet non pauimenti marmoratio nec proscaenii contabulatio nec scaenae columnatio, sed nec culminum eminentia nec lacunarium refulgentia nec sedilium circumferentia, nec quod hic alias mimus halucinatur, comoedus sermocinatur, tragoedus uociferatur, funerepus periclitatur, praestigiator furatur, histrio gesticulatur ceterique omnes ludiones ostentant populo quod cuiusque artis est, sed istis omnibus supersessis nihil amplius spectari debet quam conuenientium ratio et dicentis oratio.
(아풀레이우스, 플로리다 18:3)
haec videlicet, quod calor sit motus expansivus sive versus circumferentiam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 233:2)
Omne enim vegetabile intumescit, et extrudit partes in circumferentiam, tam sursum quam deorsum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:2)
tertiam, circumferentiae sive ambitus sui, prout distant a centro:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:13)
Perticae cacuminum modicae plenitudinis, quae tamen dupondiarii orbiculi crassitudinem non excedat,optime panguntur eousque dum ad solidum demittantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 4:6)
Mox quae defixis arundinibus circum- vinctae per statumina calamorum materiis ligatis in orbiculos gyrosque fleetuntur 2:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 4장 1:5)
Hoc et intrinsecus et ex superiore parte auriculae cum factum est, media pars descripti orbiculi eadem fibula transuitur, et facto foramini praedicta radicula inseritur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 4:3)
quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 15:2)
Aqua non petebat circumferentiam ascendendo ad latera vasis, sed plana manebat, & propterea motus illius circularis verus nondum inceperat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:12)
Corpora B, b in circumferentiis circulorum BD, bd gyrantia, simul describant arcus BD, bd.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 25:1)
Quoniam sola vi insita describerent tangentes BC, bc his arcubus aequales, manifestum est quod vires centripetae sunt quae perpetuo retrahunt corpora de tangentibus ad circumferentias circulorum, atq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION