라틴어 문장 검색

Lepida ludorum diebus qui cognitionem intervene- rant theatrum cum claris feminis ingressa, lamentatione flebili maiores suos ciens ipsumque Pompeium, cuius ea monimenta et adstantes imagines visebantur, tantum misericordiae permovit ut effusi in lacrimas saeva et detestanda Quirinio clamitarent, cuius senectae atque orbitati et obscurissimae domui destinata quondam uxor L. Caesari ac divo Augusto nurus dederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 23장1)
reus ilico defendi postulabat, valuitque pecuniosa orbitate et senecta quam ultra vitam eorum produxit quorum ambitu evaserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 52장3)
Domitius Balbus erat praetorius, simul longa senecta, simul orbitate et pecunia insidiis obnoxius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장2)
quod ut nuntiatum est, despectui esse non tam senectam suam quam orbitatem ratus, Pisonem Frugi Licinianum nobilem egregiumque iuuenem ac sibi olim probatissimum testamentoque semper in bona et nomen adscitum repente e media salutantium turba adprehendit filiumque appellans perduxit in castra ac pro contione adoptauit, ne tunc quidem donatiui ulla mentione facta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 17장 1:1)
In illa die contristata est animo puella et lacrimata est et ascendens in superiorem locum patris sui voluit laqueo se suspendere. Et cogitavit iterum et dixit: " Ne forte improperent patri meo et dicant: "Unicam habuisti filiam carissimam, et haec laqueo se suspendit ex malis"; et deducam senectam patris mei cum tristitia ad inferos. Utilius mihi est non me laqueo suspendere, sed deprecari Dominum, ut moriar et iam improperia non audiam in vita mea ".
그날 사라는 마음에 슬픔이 가득하여 울면서, 자기 아버지 집의 위층 방으로 올라가 목을 매려고 하였다. 그러나 생각을 다시 하고서는 이렇게 혼잣말을 하였다. “사람들이 ‘당신에게는 사랑하는 외동딸밖에 없었는데 그 애가 불행을 못 이겨 목을 매고 말았구려.’ 하면서, 내 아버지를 모욕하는 일이 있어서는 안 되지. 만일 그렇게 되면 늙으신 아버지께서 나 때문에 슬퍼하시며 저승으로 내려가시게 되겠지. 목을 매는 것보다는, 평생 모욕하는 말을 듣지 않도록 죽게 해 주십사고 주님께 기도하는 것이 낫겠다.” (불가타 성경, 토빗기, 3장10)
Adhuc fructus dabunt in senecta uberes et bene virentes erunt,
늙어서도 열매 맺으며 수액이 많고 싱싱하리니 (불가타 성경, 시편, 92장15)
Fili, suscipe senectam patris tui et non contristes eum in vita illius;
아버지에 대한 효행은 잊히지 않으니 네 죄를 상쇄할 여지를 마련해 주리라. (불가타 성경, 집회서, 3장14)
Et nunc audi haec, delicata, quae habitas confidenter et dicis in corde tuo: " Ego, et praeter me non est altera, non sedebo vidua et orbitatem ignorabo ".
그러나 이제 이것을 들어 보아라, 음탕한 여인아 태평스레 앉아 있는 여인아. 너는 마음속으로 ‘나뿐이다. 나밖에는 없다. 나는 과부로 나앉지도 않고 자녀들을 잃는 일도 겪지 않으리라.’ 생각하였다. (불가타 성경, 이사야서, 47장8)
Venient tibi duo haec subito in die una, orbitas et viduitas; repente venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum, propter abundantiam incantationum tuarum.
그러나 이 두 가지가 한날에 갑자기 너에게 들이닥치리라. 너의 그 많은 마술에도, 너의 그 강력한 주술에도 자녀들을 잃고 과부 신세가 되는 일이 여지없이 너에게 들이닥치리라. (불가타 성경, 이사야서, 47장9)
Adhuc dicent in auribus tuis filii orbitatis tuae: " Angustus est mihi locus; fac spatium mihi, ut habitem ".
잃었던 네 자식들이 너의 귀에다 대고 “이곳은 너무 비좁으니 제가 살 수 있도록 자리를 넓혀 주셔요.” 하고 말하리라. (불가타 성경, 이사야서, 49장20)
Ergo Senecta, uidens proprium nil posse furorem, Miratur seseque dolet sine uulnere uinci;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:11)
His quaedam cordis nostri imbuatur infantia, instituatur pueritia, juvenculescat adolescentia, senecta canescat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:6)
Nam etiam alia munimenta eisdem diebus rapta sunt et incensa, unde hominum milia extracta complura, servituri sequebantur, inter quos multi senecta infirmi, et mulieres iam grandaevae, cum ex variis deficerent causis, itineris longinquitate offensae, abiecta vivendi cupiditate, suris vel suffraginibus relinquebantur exsectis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 2:1)
eadem semper contemplantibus aequaeua est ab ineunte pueritia ad obeuntem senectam, tot aetatis uices induit, tam uarias habitudines corporis participat, tot uultus eiusdem laetantis uel dolentis imitatur.
(아풀레이우스, 변명 13:8)
"Tunc orbitatis duplici plaga petiti, iamque Thebanis conatibus abnuentes, Plataeas proximam conscendimus civitatem."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION