라틴어 문장 검색

Si Venus Aenean gravida temerasset in alvo, Caesaribus tellus orba futura fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 147)
Multaque tum tellus etiam portenta creare conatast mira facie membrisque coorta, androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum, orba pedum partim, manuum viduata vicissim, muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta, vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu, nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:7)
censa civium capita centum quattuor milia septingenta quattuordecim dicuntur praeter orbos orbasque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 33:2)
priore lustro censa sunt civium capita viii milia DCCXIIII praeter orbos orbasque, sequenti cxvii milia ccxviiii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha4)
Judicii signum, tellus sudore madescet, Et coelo rex adveniet per saecla futurus, Scilicet in carne praesens, ut vinceret orbem, etc.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:12)
Auditur ingens continuo fragor, Illapsa tellus lubrica deserit Fundamina, et compage fracta Suppositas gravis urget undas.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:5)
Mox aequa tellus, mox subitus viror Ubique rident:
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:19)
si bonus auguror, Te, nostra quo tellus superbit, Accipiet renovata civem.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:24)
Dum lumen proprium terre cucedit ad horam, Jam noua miratur tellus uestigia ferre, Gaudet honus, sed uis honeris pensatur honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 4:4)
Non uulgus uerum, uerum miracula gingnens Sponte nec externo tellus adiuta colono, Nature contenta manu Zephirique fauore, Parturit et tanta natorum prole superbit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:11)
Pregnantis gremium telluris inhebriat iste Potus et ad partus inuitat uota parentis:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 16:3)
Arboribus similes tellus non inuida potus Donat et affectum pariendi suggerit illis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 16:4)
Celesti Muse terrenus cedet Apollo, Musa Ioui, uerbisque poli parencia cedent Verba soli, tellusque locum concedet Olimpo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 14:3)
Nec iam corrigitur rastro, nec uomere campus Leditur, aut curui deplorat uulnus aratri, Vt tellus auido, quamuis inuita, colono Pareat, et semen multo cum fenore reddat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:7)
Illic forma rosae, picta fideliter, A vera facie devia paululum, Aequabat proprio murice purpuram, Telluremque suo sanguine tinxerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION