라틴어 문장 검색

* * hoc deo complacitumst, me hoc ornatu ornatam in incertas regiones timidam eiectam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 32)
Sit sane tanta quantam tu illam esse vis - etenim sine controversia et magna est et late patet et ad multos pertinet et summo in honore semper fuit et clarissimi cives ei studio etiam hodie praesunt - sed vide, Crasse, ne dum novo et alieno ornatu velis ornare iuris civilis scientiam, suo quoque eam concesso et tradito spolies atque denudes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 235:2)
Non enim potest virili congruere formae mulierum se more ornare vel corporis ornatui deservire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 3:2)
Hanc enim mortem rhetorice et tragice ornare potuerunt, illa mors vulgaris nullam praebebat materiem ad ornatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 1:3)
sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 1:6)
sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 38:2)
quorum tanta multitudo fuit ut non templum tantum forumque iis ornaretur sed sociis etiam coloniisque finitimis ad templorum locorumque publicorum ornatum dividerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 666:1)
iam cum omnis oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiiciunt), totidem vitia, quae sunt supra dictis contraria, emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 149:1)
Iuxta praedictum autem fontem in throno quodam ex auro et omni lapidum ornatu constructo regina sedebat amoris splendidissimam suo capite gerens coronam, et ipsa pretiosissimis sedebat vestimentis ornata auream manu virgam retinens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 29:10)
lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale.
에폿과 가슴받이에 박을 마노와 그 밖의 장식 보석들이다. (불가타 성경, 탈출기, 25장7)
Dixitque Dominus ad Moysen: " Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es; uno momento, si ascendam in medio tui, delebo te. Nunc autem depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi ".
주님께서 모세에게 말씀하셨다. “이스라엘 자손들에게 말하여라. ‘너희는 목이 뻣뻣한 백성이다. 내가 한순간이라도 너희와 함께 올라가다가는, 너희를 없애 버릴 수도 있다. 그러니 이제 너희는 패물을 몸에서 떼어 내어라. 그러면 내가 너희를 어떻게 할지 결정하겠다.’” (불가타 성경, 탈출기, 33장5)
Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb.
그리하여 이스라엘 자손들은 호렙 산에서부터 패물을 벗어 버렸다. (불가타 성경, 탈출기, 33장6)
lapides onychinos et gemmas ad ornatum ephod et pectoralis.
에폿과 가슴받이에 박을 마노와 그 밖의 장식 보석들이다.” (불가타 성경, 탈출기, 35장9)
ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
이렇게 예식을 거행할 때 입는 겉옷 자락을 돌아가며 방울 하나에 석류 하나, 또 방울 하나에 석류 하나씩을 달았다. 이는 주님께서 모세에게 명령하신 대로였다. (불가타 성경, 탈출기, 39장26)
et tiaram et ornatum mitrarum ex bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta,
그리고 아마실로 쓰개를, 아마실로 두건을, 가늘게 꼰 아마실로 속바지를 만들고, (불가타 성경, 탈출기, 39장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION