라틴어 문장 검색

Unde Gennadius Marsiliensis episcopus de orthodoxa fide ecclesiasticorum dogmatum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:41)
Idem et Gennadius De orthodoxa fide ecclesiasticorum dogmatum, cap. I. asserit his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:22)
Unde Gennadius in lib. De orthodoxa fide, cap. 10:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:6)
Sicut etiam ibi nemo grammaticorum dicit primam personam esse secundam aut tertiam, cum sint earum diversae proprietates, licet eadem res, ut diximus, quae est prima persona sit secunda vel tertia, ita et in Deo, cum eadem essentia quae est Pater, sit Filius et Spiritus sanctus, nemo orthodoxus dicit unam personam esse alteram.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:6)
Addunt etiam ad exaggerationem impudentiae, nostrae testimonium damnationis fidei, quod juxta traditionem praedictorum conciliorum Leo tertius Romae transcriptum in tabula argentea posteris reliquit, pro amore, ut ipsemet dicit, et cautela orthodoxae fidei.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:7)
Unde canonum auctoritas prohibet ne quis episcopus aut quilibet de clero delatoris fungatur officio, quoniam satis dedecet ministros vitae caelestis assensum praebere in mortem cuiuslibethominis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:17)
Canone sub certo dimensio nulla retardat Corporis excursum uel certo fine refrenat:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:12)
Que pingant elementa note, que nomina signent, Quis claudat numerus, quis congruit ordo, potestas Que sit, et has species certo sub canone claudit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:21)
Omne quod ipsius discernit regula, canon Precipit et dictat artis censura magistre, In dotem iuuenis confert, ne uerba monetet Citra gramaticam, ne uerbo barbarus erret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:8)
Pisces meae provisionis voto astricti, reformidant regularum mearum canonibus derogare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:20)
sed mediocritatis obedientes canonibus, nec nimiae brevitatis decurtatione truncatae, a terrae superficie peregrinantes evaserant, nec portionibus superfluis terrae faciem tunicabant, sed eam brevi osculi degustatione libabant:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:6)
Cujus statura mediocritatis canone modificata decenter, nec de diminutione querebatur apheresis, nec de superfluitatis prothesi tristabatur, cujus caput pruinosis canitiei crinibus investitum, hiemalis senii gerebat signaculum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:2)
Quod quamvis injustum sit, ut haec fiat altercatio, nisi ex canonum decreto et sententia alter eorum fuerit condemnatus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 116:3)
Lotharius frater eius, citus et levis, relicta legitima coniuge contra sanctorum canones et Nicolai papae iussum inlicite concubina usus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:11)
Unde optimus canon sumitur aperturae et solutionum corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 448:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION